Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 1055 > >|
1
ſimul extrinſeco renititur, & tandem exuit formam.
Hinc illa ſucceſsio & mora in productio­
ne ſubſtantiæ.
Ex his collige nunc duplex genus priuationum: nam ponunt quædam materiam
ſolam, atque illam quidem, licet per ſe maneat, tamen aliquid extrinſecus appetentem, vt eo per
ſe finiatur, perficiatur, & in eo quieſcat, niſi fuerit impedita.
Priuationes aliæ ſunt, aut certi
quidam actus, aut ipſos certè conſequuntur, & ad eos materia quaſi recurrit, vt tum ſecundùm
naturam ſe habere videatur, quando illos recuperarit, nec vlterius ipſa ſponte ſua procedit, reli­
quis proprius eius appetitus non terminatur, ſed flagitat aſsiduè quippiam, à quo ſuſcitetur, &
potiore oblato quaſi diſtrahatur à ſua natura.
Ab illis denuò circulus exoritur qui completur
ex duobus progreſsibus primo quidem qui eſt ad formam, altero verò qui eſt ad materiam.
Sic in elementis per varios naturæ curſus & organorum conſtitutione eſt progreſſus ad animal,
& per eorundem diſſolutiones eſt reditus ab animali ad elementa: rurſus per conſimiles, & quo­
dammodo rediuiuas motiones ab elementis reditur ad animal.
Quòd ſi rurſus opponas, quo'­
nam habilitas iſta fundetur, an materia ſimpliciter, an etiam actu illo materiæ à quo ipſam infor­
mari diximus, vnde prima illa corpora extiterunt.
nam ſi materia fundatur, ergo materia per ſe
formata erit, non autem informis.
Etenim eſto quòd habilitas ad omne rerum genus materiæ
concedatur, hæc non eſt huiuſmodi, ſed ad perfectiores formas, & certa igitur; atqui certa non

niſi ex actu certo erumpet, ſi verò actu qui ſit à materia diuerſus, ſequetur plures formas oppo­
ſitas vnà manere poſſe, nec formam pręcedentem acceſſu nouæ collapſuram.
Dicimus enim
pro his materia ſola fundari, quia ſint materiæ conditiones, ſed formas eſſe, non ſanè materiæ,
vetùm terræ.
Et cùm materiæ vis ſit duplex, vna quæ ſuiipſius ſalutem reſpicit; altera qua niti­
tur in formam præſtantiorem: per id quod familiare & internum eſt, terra quidem eſt, per habi­
litatem, ad externum eſt materia: ſic efficitur, vt materia per ſe ſit informis, atque idonea ſuſci­
pere alias formas per quas cętera corpora conſtituuntur, neque remaneat forma vetus, quòd actus
ille extinguatur per quem eſt terra, & quo contenta erat priuſquam ab agente oppoſito mutare­
tur, neque enim amplius aliis formis ſuperuenientibus eſt terra, ſed planè materia, Nanque ſo­
lùm ſuperſtes eſt habilitas (iam enim ſic ἐπιτηδειότητα verto) quæ eſt natura & eſſentia mate­
riæ, neque repugnat formæ futurę, quandò etiam ea præſente conſeruantur materiæ vires, quate­
nus eſt materia.
Ita igitur actus ille per quem eſt terra, non manet: manet autem habilitas ma­
teriæ quæ fit nouum hoc aliquid propter actum extrinſecus accedentem, etſi ita accipiatur actus
& principium per quod eſt aliquid, ſeparatum ab aliis corporibus cum habilitate ad alias formas,
etiam priuatio ſemper cum actu conſiſtit.
Proinde ſic accipiemus, vbi dicitur priuationem actu

fundari, vel quòd alia forma ſubiiciatur, vel aliquid ipſi reſpondens, vnde exiſtat hoc aliquid,
quomodocunque ſe habeat.
Itaque hoc modo propoſitas difficultates euertere licebit, ſi defen­
dere libeat frigus eſſe priuationem.
quod non planè videtur abhorrere ab Ariſtotele, ſi ea quæ de
ſublimium rerum primordiis ſcripſit, diligentius tractes, & quod fortè natura non præſtat, ſi
mente velis rerum naturalium mutationes in extrema vſque elementa reſoluere.
Quamobrem
etiam atque etiam te hæc diligenter obſeruare iubeo.
A
B
a 1. Phyſ.
T. 81.
C
D
E
F
G
H
A
B
C
quod' nam propriè generetur & quid alij cenſuerint. Cap. XXV.
AT verò cùm generatio ſit ſubſtantię: ſubſtantia verò triplex, materia videlicet forma, & con­
poſitum
, quo pacto ſe habet ad omnem ſubſtantiæ partem ipſa generatio?
Porrò quan­
uis hæc quæſtio videatur eius eſſe loci quo de generatione ſingillatim verba facturi ſumus: quia
tamen poteſt complecti generatim quancunque tranſmutationem, quandò è tribus eiſdem ana­

logicè principiis quælibet mutatio conſtat, idcirco etiam viſum nobis eſt rem hanc inter commu­
nia theoremata motus pertractare.
Cęterùm rationes & loca quædam Ariſtotelica perſuadent
à generatione quomodocunque denominari omnem ſubſtantiæ partem: nam de materia & com­
poſito ſatis apertum eſt ex Ariſtotele cùm alterum appellet τὸ γινόμενον .i.
fiens; alterum verò
ὃγινεται .i.
quod fit primo illo nomine ſignificans illud quod aliter nuncupamus terminum à quo,
quod ſanè alteram naturam aſſumit per tranſmutationem, & in ſe continet priuationem (ita enim
ſemper nos priuationem referimus ad partem termini à quo, natura optante res eſſe quod aſſe­
quitur per generationem) hoc autem eſt materia, aut quod rationem materiæ continet, atque
materia quidem in generatione ſubſtantię: quoniam huius ſolius ſubiectum eſt potentia dunta­
xat: aliarum verò mutationum ipſa ſubſtantia compoſita, quoniam accidentia non ſeparantur
à ſubſtantia quæ ſit actu, & omnino quodcunque nomine ſubiecti exprimitur, cuius hę ſolent
eſſe conditiones, vt tranſmutetur recipiens nouam formam, proptereà ſemper in potentia, & quia
nulli oppoſitum in omni tranſmutatione ſit ſuperſtes.
Quanquam verò etiam mutatio ſubſtan­
tiæ compoſito fundari videtur, ſiquidem ignis eſt, qui conuertitur in aërem, at noſce id non eſſe
per ſe primò; verùm, quia continet in ſe materiam quæ primum eſt tranſmutationis ſubiectum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index