Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1
Naſi ambitus in imo par. 6
Auris longitudo par. 6
A capillorum radice ad naſum par. 6
Naſi imum à mento par. 6
Oris longitudo par. 4
Oris ambitus par.12
A vertice ad imas ceruices par.24
A ſummo pectore ad capillorum ſummas
radices par.30
A ſumma pectoris, ſeu furcula ad verti­
cem par.42
Auris ambitus par.12
Oculi longitudo par. 4
Oculorum diſtantia par. 4
A naſi imo ad os par. 2
Ab ore ad mentem par. 4
Naſi foramen par. 2
Frontis ſummi ambitus par.18
Palma manus ab articulo vbi iungitur ad
ſummum medij digiti par.18
A mento ad verticem par.30
Pes par.20
Cubitus par.30
Pectus par.30
Totum corpus par.180
Muſculi etiam temporum faciei longitu­
dini proportione reſpondent: & naſo aures,
vt obſeruauimus.
Ambitus quoque calcis
quà pes flectitur, æqualis eſt circuitui ſuræ:
vnde ocreis menſura.
Itámque à manus no­
do ad ſummum digiti medij pars decima to­
tius longitudinis, à naſi imo ad verticem,
vel à vertice ad imas ceruicis partes duplum
eius ſpatij quod eſt ab hircquo ab hirc­
quum.
Nam à capillorum radice ad verti­
cem, quantum à mento ad ſummum naſi.
A furcula pectoris ſuperiore ad radices ca­
pillorum, finémque frontis, quantum eſt
cubitus, ſeu latitudo pectoris, id eſt, totius
corporis longitudinis pars ſexta Pedis ve­
rò longitudo pars noua totius corporis.
Rur­
ſus à furcula ſuperiore ad verticem, partes
quadraginta duæ.
Sicque apud Vitruuium
litera debet emendari, cùm conſtare non
poſſit ratio, vt differentia octauæ, & decimæ
partis addita ſextæ, impleat partem quar­
tam totius.
Expanſis autem manibus altitudo
totius corporis ad vnguem impletur: & ſi
pedes, ac manus diducas, vmbilicus me­
dius fiet, vt ex priore figura quadratum,
ex poſteriore circulus, ambæ in ſuo gene­
re figurarum perfectiſſimæ, altera rectili­
nearum, reliqua obliquarum conſurgant.
Tam exacta diligentia in menſuris na­
tura vtitur, ſed nec minus in temperatu­
ra, ac miſtione: quamobrem nunc de ea di­
cere iam tempus eſt, initio à generatione
ipſa ſumpto.
Vitruuij lo­
cus emenda­
tus.
83[Figure 83]
LIBER DVODECIMVS,
De Hominis Natura &
Temperamento.
Cauſa ſimi­
litudinis fi­
liorum ad
parentes.
CVM ſemen paternum materno
dominatur, filij animo ſimiles ſunt
patri: ſi contrà, matri.
Si autem
paternum ſemen ſanguini men­
ſtruo imperet, corpori ſimiles patri efficiun­
tur: ſi vincatur, matri propter hæc animo
quidem filij patribus ſimiles ſunt, corpore
autem matribus.
Sanguis enim menſtruus
potentior eſt, ob multitudinem paterno ſemi­
ne plerunque, velut & illud materno, quod
minus eſt ac tenuius.
Eadem ratione in tene­
ra ætate matri, cum adoleſcunt, patribus ſi­
miles magis efficiuntur.
Etenim à calidita­
te mares procedunt, à frigore fœmellæ: quo­
niam quod perfectum eſt, potentius multi­
tudine, aut loci caliditate ſuperat quod eſt
imperfectum.
Inde nata ratio maſculos fi­
lios procreandi triplex.
Prima, vt homo
exerceatur, ſolidioréque vtatur cibo, & rariùs
concumbat: nam ſic ſemen calidius euadit.
Secunda, vt mater ſuper latus decumbat
dextrum, & à concubitu illicò ſuper illud
quieſcat.
Dixit enim Hippocrates, maſ­
culi in dextris, fœminæ in ſiniſtris gene­
rantur.
Facit & ad hoc herba mercurialis
dicta maſcula, quæ duos quaſi coleos ha­
bet pro ſeminibus: nam fœmina racemos,

auctore Dioſcoride, à quo sumpſit Plinius.
Has
ambas in noſtro horto cum Thoma Iſeo Me­
dico dum hæc ſcriberem conſiderabam.
Ex
ſecunda obſeruatione multi noſtro conſilio
potiti ſunt voto: tertiam hanc nondum experiri
contigit.
Oportet autem, vt aiunt, nuper purga­
tis ex irino ſupponere, & in cibis propinare:
& vbi conceperit, maſculæ folia edenda dare.
Homini verè cùm pauciſſimis animalibus
proprium eſt, toto anno poſſe concumbere:
atque etiam gignere.
Et quæ vtero gerunt,
quia os ceruicis vteri ſemper patet, concum­
bere poſſunt, & ſi os vteri aperiatur, ſuper­
fœtare eas contingit.
Ab vnico etiam partu
in perpetuum lactare poteſt.
Noui mulie­
rem quæ ex eodem partu, tres lactauit fra­
tres annorum ſex ſpatio.
Deterius tamen
lac, quo à partu longius abeſt: nam geſtatio­
ne vteri & puerperio ſanguis purgatur.
Re­
purgatis etiam vaſis, in quibus lac genera­
tur, ex noua lactis generatione ipſum ſyn­
cerius reddit.
Ex vnoquoque enim humo­
re qui natura, aut arte ſit, quippiam fecu­
lentum relinquitur in vaſis, quod dum ge­
neratio illius manet, elui nequit.
Gemelli

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index