Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1re aſſurgat; ſed diutiùs, quàm par ſit, hæreo in hac ratione; exprome quæ­
ſo alias, ſi quæ fortè reſtant.
Antim. Non parum, vt video, roboris prædictæ rationi per te acceſſit;
ſed ad ſeptimam venio; ſi poſtquam ſubſidit | Mercurius in CI, vas BAG
ita claudatur, vt nulla rima ſuperſit, per quam aër ſubeat, non tamen pro­
pterea Mercurius CI ſubſidit, ſed tunc non ſuſtinetur à cylindro aëris; quia
ſcilicet non eſt applicatus, hæc ratio non minus perſpicua eſſe videtur an­
tecedente.
Auguſtin. Nollem, hoc dixiſſes, Antime, in meridiana luce cæcutire vi­
deris, quod certè lynceos oculos non decet; quare tibi autor eſſem, vt per­
peram dicta revoces, aut ſaltem procures, vt omnes intelligant, hæc à te di­
cta eſſe per jocum animi gratia.
Antim. Me, tibi ſummopere obſtrinxeris, Auguſtine, ſi cæcucienti ba­
culum ſaltem ducem porrigas, qui me juxta atque noſtratem Carteſium,
rectiùs philoſophari doceat; quod de lynceis oculis ſubdidiſti; ſcio, quò
ſpectet, indignum prorſus me reputo ſummo illo honore, quo me ſereniſ­
ſimus, pro illa ſingulari qua pollet humanitate, cumulare dignatus eſt: ſed
quæſo te, dedoce me; rectè enim meo ſaltem judicio, mihi videor ratioci­
nari, dum ex eo, quod cylindrus aëris exterioris, probè clauſo vaſe ſuperfi­
ciei Mercurij EF applicatus non ſit, ab eo nullo modo ſuſtineri ſegmentum
Mercurij extantis IC, deduco.
Auguſtin. Aër inter ſuperficiem Mercurij EF, & operculum vaſi ap­
poſitum contentus reſiſtit; cùm vltra comprimi non poſſit, à Mercurio C
I, ſicuti neque antequam operculum apponeretur, à cylindro aëris, exte­
rioris ejuſdem ponderis cum Mercurio IC vltra comprimi poterat, reti­
net enim totam compreſſionem à prædicto aëris cylindro ante impreſſam;
cùm igitur Mercurius IC deſcendere non poſſit, niſi prædictum aëra vl­
tra comprimat, hunc porrò comprimere vltra nequeat; quid mirum
amabo te, ſi deſcendere non valeat, ac proinde ſuſpenſus maneat in
IC?
Antim. Igitur cylindrus aëris non ſuſtinet Mercurium IC ; ſed prædi­
ctus aër, operculum inter & ſuperficiem Mercurij EF interceptus, impedit,
ne cadat; quid quæſo aliud dico?
quid intendo probare, niſi ſegmentum Mer­
curij extantis non ſuſtentari à cylindro aëris exterioris?
Iam verò facilè oſten­
do
non ſuſtineri, ſeu ſuſpendi in IC, eo quod aër interceptus inter opercu­
lum & ſuperficiem EF, vlteriori compreſſioni reſiſtat; nempe ſi admoto dicto
operculo, & extante Mercurio in IC, aperiatur foramen in D, Mercurius il­
lico infra C deſcendit, idque notabili ſegmento; etſi vacuitas EFGA cana­
liculo FR conjungatur cum ampliſſimo vaſe P vacuo, majore adhuc ſe­
gmento Mercurius IC deſcendit, vt non ſemel probavi.
Auguſtin. Inſigni paralogiſmo nos ludis, Antime; retices enim novam
vim accedentem, per quam Mercurius IC deprimitur, & dictus aër inter­
ceptus vltra comprimitur; cylindri ſcilicet aëris, per foramen in D apertum
ſuperficiei Mercurij C applicati; cùm igitur dupla vis ponderis aëri inter­
cepto incumbat, nimirum ſegmenti Mercurij IC & ponderis ipſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index