Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 241 > >|
1
XCII
Moli compo­
ſitæ ſi quid
additur aut
dematur, e­
ius grauitas
ſpecifica mu
tatur.
Sed ſi placeat grauitatem illam augere,
ſtatuamus tres illos quadrantes non argillæ,
ſed Magnetis grauitatem habere; eſt autem
magnetis grauitas 26 ad aquæ grauitatem
5 1/3 in aëre: quare magnetis grauitas in aquâ
eſt 20 2/3, & grauitas in igne 120 2/3; ideòque
grauitas trium quadrantum in aquâ, cum̨
ex magnete conſtent, eſt 62, & leuitas
conueniens vni quadranti ignis in aquâ eſt
——100: igitur leuitas globi in aquâ eſt tantùm
—— 38. Quando verò totus globus ex aquâ
pariter & terrâ conflatus accipitur, iam au­
ctâ grauitate, alia eſt ſpecifica totius globi
grauitas, qualis eſſet ex.
gr. grauitas mar­
moris aut alia, cum non videatur aſſumi
poſſe tanquam mera argilla, ſi tres quadran­
tes ex magnete ſtatuantur.
Guld. At ſi globo non reſtituatur aqua,
quæ in latus ſeceſſit, augebiturnè grauitas
ſpecifica molis, quæ ex tribus quadrantibus
magnetis, & vno quadrante ignis conflatur?
Merſ. Niſi quid addatur aut dematur,
fieri non poteſt vt grauitas ſpecifica variatio­
nem ſubeat,
Guld. Nobis igitur conuenit. Quapropter
ſi globi leuitas in aquâ eſt——38, per 4 nu­
merum partium diuidatur, & erit leuitas
ſpecifica terreni globi in aquâ——9 1/2; cui ſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index