Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 406 > >|
1ſunt. Nam ſi erunt ultimæ quidem et ſupremæ acres ut ſic
loquar mordicaces parietum quales eſſe quidem primas opor
tet / acrimonia ſui crebris rimulis interfundentur ſicciſcen
do.
Sin autem erunt primæ illæ molliores: quales eſſe ulti
mas oportet: non compræhenſabunt tenaci morſu parietem:
ſed deſciſcent.
Quo plures erunt harenationes: eo illuſtrius
leuigabitur.
et contra uetuſtatem ſolidiores perſeuerabunt.
Vidimus apud antiquos qui uſque nonam ſuperaddiderint
harenationem.
Harum primas omnino eſſe oportet aſperrimas
ex harena foſſili et teſta non ualde tunſa ſed glanduloſa ad
craſſitudinem digytorum / interdum uſque palmum.
Mediis
tunicis harena fluuiatilis commodior / quod minus findatur.
Haſce item eſſe aſperas oportet. Nam leuigatis ſuperaddita non
adhærent.
Vltima omnium erit nitidiſſima marmorata: hoc
eſt cui pro harena ſit tunſus lapis candidiſſimus.
Hanc ul
timam partem craſſam ponere ſemidigytum ſat eſt.
Aegre
enim ſiccatur ſi craſſior adiungitur.
Vidimus qui parſimo
niæ gratia extremam cutim corio calciamentorum non craſſio
rem
ſuperextenderint.
Mediæ harenationes prout his aut illis
proximiores ſunt deinceps moderabuntur.
Venæ quædam
alabaſtro tralucido perſimiles lapideis montibus inueniun
tur: quæ neque marmor neque gypſum / ſed inter utrumque ſint
natura ſui admodum friabiles.
Is lapis tunſus et pro hare
na mixtus ſplendentes marmorei candoris ſcintillulas mi
rifice referet.
Viſuntur paſſim cruſtationum continendarum
gratia claui parietibus affixi: ætas docuit æneos præſtare.
Perplacet qui clauiculorum loco inter iuncturas ordinum per
parietem factis minutis foraminibus extantes glebuſculas ſi
liceas confixere malleolo nimirum ligneo.
Murus quidem quo
erit recentior / quo ue aſperior / eo harenationes denſius con
tinebit.
Ergo ſi inter aſtruendum et dum uiret opus primam
quamuis tenuem harenationem induxeris captus præſtabit ſu
perinducendis tenaces et indelebiles: poſt hauſtros commo
diſſime
omne cruſtationis opus inducetur: per boream et fri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index