Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1
Huc omnia argumenta afferri poſſunt, quibus ſeptimum
dictum confirmatur: ea præſertim, quæ ex definitione natu­
ræ petuntur.
Hæc eorum, quæ ab ipſa mouentur, non modo per ſe prin­
cipium eſſe ab Aristotele demonstratur libro Phyſicorum ſe
cundo; ſed & principium per ſe & primum: atqui elemento­
rum motus est naturalis, qui ab eorumdem natura naſcitur,
non à materia, quæ propter rationem ſæpe repetitam, non
mouet: ergo à forma, quæ est elementorum; verius natura,
quam materia, elementa primo mouentur.
Confirmatur: in omni natura, in qua eſt quod patitur, eſt
etiam quod facit, ſed in natura elementorum eſt materia, quæ
patitur.
Ergo in natura elementorum erit forma, quæ mo­
tum facit, & primo, quia natura eſt principium motus pri­
mum.
Maior est Aristotelis libro tertio de anima particu­
la decimaoctaua, & decimanona, qua intellectus agentis
in anima necessitatem, qui faciat, probat, quod in
ea ſit possibilis nuncupatus intellectus, qui pa­
titur: minor manifeſta, & argumen­
tum est in tertio modo primæ
figuræ: ergo,
&c.
Hactenus vniuerſæ controuerſiæ ſecundam par­
tem abſoluimus nunc ad tertiam eiuſdem
partem eadem methodo abſoluen­
dam aggrediamur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index