Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 241 > >|
1 Frontibus adversis possint, quam de latere ire
Diverso motu radentes corporis tactum:
Aridus unde auris terget sonus ille, diuque
Ducitur, exierunt donec regionibus artis.

Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
Omnia saepe gravi tremere, & divolsa repente
Maxima dissiluisse capacis moenia mundi;
Cum subito validi venti conlecta procella
Nubibus intorsit sese, conclusaque ibidem
Turbine versanti magis ac magis undique nubem
Cogit, uti fiat spisso cava corpore circum.

Post ubi commovit vis eius, & impetus acer,
Tum perterricrepo sonitu dat missa fragorem:
Nec mirum; cum plena animae vensicula parva
Saepe ita dat pariter sonitum displosa repente.

Est etiam ratio cum venti nubila perflant,
Ut sonitus faciant.
etenim ramosa videmus
Nubila saepe modis multis, atque aspera ferri.

Scilicet ut crebram silvam cum flamina cauri
Perflant, dant sonitum frundes, ramique fragorem.

Fit quoque, ut interdum validi vis incita venti
Perscindat nubem perfringens impete recto:
Nam quid possit ibi flatus, manifesta docet res:
Hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
Arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.

Sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
Dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
Fluminibus, magnoque mari, cum frangitur aestu.

Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
Fulminis, haec multo si forte humore recepit
Ignem, continuo ut magno clamore trucidet;
Ut calidis candens ferrum e fornacibus olim

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index