Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
ſimul
extrinſeco renititur, & tandem exuit formam.
Hinc illa ſucceſsio & mora in productio­
ne
ſubſtantiæ.
Ex his collige nunc duplex genus priuationum: nam ponunt quædam materiam
ſolam
, atque illam quidem, licet per ſe maneat, tamen aliquid extrinſecus appetentem, vt eo per
ſe
finiatur, perficiatur, & in eo quieſcat, niſi fuerit impedita.
Priuationes aliæ ſunt, aut certi
quidam
actus, aut ipſos certè conſequuntur, & ad eos materia quaſi recurrit, vt tum ſecundùm
naturam
ſe habere videatur, quando illos recuperarit, nec vlterius ipſa ſponte ſua procedit, reli­
quis
proprius eius appetitus non terminatur, ſed flagitat aſsiduè quippiam, à quo ſuſcitetur, &
potiore
oblato quaſi diſtrahatur à ſua natura.
Ab illis denuò circulus exoritur qui completur
ex
duobus progreſsibus primo quidem qui eſt ad formam, altero verò qui eſt ad materiam.
Sic in elementis per varios naturæ curſus & organorum conſtitutione eſt progreſſus ad animal,
& per eorundem diſſolutiones eſt reditus ab animali ad elementa: rurſus per conſimiles, & quo­
dammodo
rediuiuas motiones ab elementis reditur ad animal.
Quòd ſi rurſus opponas, quo'­
nam
habilitas iſta fundetur, an materia ſimpliciter, an etiam actu illo materiæ à quo ipſam infor­
mari
diximus, vnde prima illa corpora extiterunt.
nam ſi materia fundatur, ergo materia per ſe
formata
erit, non autem informis.
Etenim eſto quòd habilitas ad omne rerum genus materiæ
concedatur
, hæc non eſt huiuſmodi, ſed ad perfectiores formas, & certa igitur; atqui certa non

niſi
ex actu certo erumpet, ſi verò actu qui ſit à materia diuerſus, ſequetur plures formas oppo­
ſitas
vnà manere poſſe, nec formam pręcedentem acceſſu nouæ collapſuram.
Dicimus enim
pro
his materia ſola fundari, quia ſint materiæ conditiones, ſed formas eſſe, non ſanè materiæ,
vetùm
terræ.
Et cùm materiæ vis ſit duplex, vna quæ ſuiipſius ſalutem reſpicit; altera qua niti­
tur
in formam præſtantiorem: per id quod familiare & internum eſt, terra quidem eſt, per habi­
litatem
, ad externum eſt materia: ſic efficitur, vt materia per ſe ſit informis, atque idonea ſuſci­
pere
alias formas per quas cętera corpora conſtituuntur, neque remaneat forma vetus, quòd actus
ille
extinguatur per quem eſt terra, & quo contenta erat priuſquam ab agente oppoſito mutare­
tur
, neque enim amplius aliis formis ſuperuenientibus eſt terra, ſed planè materia, Nanque ſo­
lùm
ſuperſtes eſt habilitas (iam enim ſic ἐπιτηδειότητα verto) quæ eſt natura & eſſentia mate­
riæ
, neque repugnat formæ futurę, quandò etiam ea præſente conſeruantur materiæ vires, quate­
nus
eſt materia.
Ita igitur actus ille per quem eſt terra, non manet: manet autem habilitas ma­
teriæ
quæ fit nouum hoc aliquid propter actum extrinſecus accedentem, etſi ita accipiatur actus
& principium per quod eſt aliquid, ſeparatum ab aliis corporibus cum habilitate ad alias formas,
etiam
priuatio ſemper cum actu conſiſtit.
Proinde ſic accipiemus, vbi dicitur priuationem actu

fundari
, vel quòd alia forma ſubiiciatur, vel aliquid ipſi reſpondens, vnde exiſtat hoc aliquid,
quomodocunque
ſe habeat.
Itaque hoc modo propoſitas difficultates euertere licebit, ſi defen­
dere
libeat frigus eſſe priuationem.
quod non planè videtur abhorrere ab Ariſtotele, ſi ea quæ de
ſublimium
rerum primordiis ſcripſit, diligentius tractes, & quod fortè natura non præſtat, ſi
mente
velis rerum naturalium mutationes in extrema vſque elementa reſoluere.
Quamobrem
etiam
atque etiam te hæc diligenter obſeruare iubeo.
a 1. Phyſ.
T
. 81.
AT verò cùm generatio ſit ſubſtantię: ſubſtantia verò triplex, materia videlicet forma, & con­
poſitum
, quo pacto ſe habet ad omnem ſubſtantiæ partem ipſa generatio?
Porrò quan­
uis
hæc quæſtio videatur eius eſſe loci quo de generatione ſingillatim verba facturi ſumus: quia
tamen
poteſt complecti generatim quancunque tranſmutationem, quandò è tribus eiſdem ana­

logicè
principiis quælibet mutatio conſtat, idcirco etiam viſum nobis eſt rem hanc inter commu­
nia
theoremata motus pertractare.
Cęterùm rationes & loca quædam Ariſtotelica perſuadent
à
generatione quomodocunque denominari omnem ſubſtantiæ partem: nam de materia & com­
poſito
ſatis apertum eſt ex Ariſtotele cùm alterum appellet τὸ γινόμενον .i.
fiens; alterum verò
ὃγινεται .i.
quod fit primo illo nomine ſignificans illud quod aliter nuncupamus terminum à quo,
quod
ſanè alteram naturam aſſumit per tranſmutationem, & in ſe continet priuationem (ita enim
ſemper
nos priuationem referimus ad partem termini à quo, natura optante res eſſe quod aſſe­
quitur
per generationem) hoc autem eſt materia, aut quod rationem materiæ continet, atque
materia
quidem in generatione ſubſtantię: quoniam huius ſolius ſubiectum eſt potentia dunta­
xat
: aliarum verò mutationum ipſa ſubſtantia compoſita, quoniam accidentia non ſeparantur
à
ſubſtantia quæ ſit actu, & omnino quodcunque nomine ſubiecti exprimitur, cuius ſolent
eſſe
conditiones, vt tranſmutetur recipiens nouam formam, proptereà ſemper in potentia, & quia
nulli
oppoſitum in omni tranſmutatione ſit ſuperſtes.
Quanquam verò etiam mutatio ſubſtan­
tiæ
compoſito fundari videtur, ſiquidem ignis eſt, qui conuertitur in aërem, at noſce id non eſſe
per
ſe primò; verùm, quia continet in ſe materiam quæ primum eſt tranſmutationis ſubiectum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index