Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
& tantæ vaſtitatis, vt ad eum moles ABC minorem
proportionem habeat, quam S ad R, ſcilicèt ſit vt S
ad V, quæ maior erit quam R, & quia eiuſdem ſub­
ſtantiæ nempè ligni factæ ſunt duæ moles ABC, &
HIK; igitur (ex præcedenti) vt cylindrus ABC ad
HIK, ita ſe habet abſoluta leuitas illius S ad huius le­
uitatem, quæ erit V, & habet S ad R maiorem propor­
tionem, quàm moles ABC ad HIK, igitur leuitas V,
ſeù vis, qua ſolidum HIK aſcendit in fluido M maior
eſt quacumque data vi finita R.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem
non dari.
PROP. XCVI.
Idipſum problema effici poſſe methodo Archimedæa ſic
ostendemus.
SVmatur lignum L, vel aliud
77[Figure 77]
corpus ſibi homogeneum,
quod innatare poſſit intra flui­
dum M, ponaturque quælibet
vis finita ponderis P, atque vt
pondus abſolutum molis fluidi
M, quæ æqualis ſit ipſi L, ad
pondus abſolutum ligni L, ſci­
licèt vt grauitas ſpecifica flui­
di M ad L, it a ſe habeat R ad S,
poſtea fiat cylindrus ACB eiuſdem materiei L, ad cuius
grauitatem abſolutam pondus P minorem proportio­
nem habeat, quàm differentia ipſarum R, & S ad S.
Tandem immergatur cylindrus AC intra fluidum M

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index