Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1
Pes par.20
Pectus par.30
83[Figure 83]
LIBER DVODECIMVS,
CVM ſemen paternum materno
dominatur
, filij animo ſimiles ſunt
patri
: ſi contrà, matri.
Si autem
paternum
ſemen ſanguini men­
ſtruo
imperet, corpori ſimiles patri efficiun­
tur
: ſi vincatur, matri propter hæc animo
quidem
filij patribus ſimiles ſunt, corpore
autem
matribus.
Sanguis enim menſtruus
potentior
eſt, ob multitudinem paterno ſemi­
ne
plerunque, velut & illud materno, quod
minus
eſt ac tenuius.
Eadem ratione in tene­
ra
ætate matri, cum adoleſcunt, patribus ſi­
miles
magis efficiuntur.
Etenim à calidita­
te
mares procedunt, à frigore fœmellæ: quo­
niam
quod perfectum eſt, potentius multi­
tudine
, aut loci caliditate ſuperat quod eſt
imperfectum
.
Inde nata ratio maſculos fi­
lios
procreandi triplex.
Prima, vt homo
exerceatur
, ſolidioréque vtatur cibo, & rariùs
concumbat
: nam ſic ſemen calidius euadit.
Secunda, vt mater ſuper latus decumbat
dextrum
, & à concubitu illicò ſuper illud
quieſcat
.
Dixit enim Hippocrates, maſ­
culi
in dextris, fœminæ in ſiniſtris gene­
rantur
.
Facit & ad hoc herba mercurialis
dicta
maſcula, quæ duos quaſi coleos ha­
bet
pro ſeminibus: nam fœmina racemos,

auctore
Dioſcoride, à quo sumpſit Plinius.
Has
ambas
in noſtro horto cum Thoma Iſeo Me­
dico
dum hæc ſcriberem conſiderabam.
Ex
ſecunda
obſeruatione multi noſtro conſilio
potiti
ſunt voto: tertiam hanc nondum experiri
contigit
.
Oportet autem, vt aiunt, nuper purga­
tis
ex irino ſupponere, & in cibis propinare:
& vbi conceperit, maſculæ folia edenda dare.
Homini verè cùm pauciſſimis animalibus
proprium
eſt, toto anno poſſe concumbere:
atque
etiam gignere.
Et quæ vtero gerunt,
quia
os ceruicis vteri ſemper patet, concum­
bere
poſſunt, & ſi os vteri aperiatur, ſuper­
fœtare
eas contingit.
Ab vnico etiam partu
in
perpetuum lactare poteſt.
Noui mulie­
rem
quæ ex eodem partu, tres lactauit fra­
tres
annorum ſex ſpatio.
Deterius tamen
lac
, quo à partu longius abeſt: nam geſtatio­
ne
vteri & puerperio ſanguis purgatur.
Re­
purgatis
etiam vaſis, in quibus lac genera­
tur
, ex noua lactis generatione ipſum ſyn­
cerius
reddit.
Ex vnoquoque enim humo­
re
qui natura, aut arte ſit, quippiam fecu­
lentum
relinquitur in vaſis, quod dum ge­
neratio
illius manet, elui nequit.
Gemelli

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index