Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 283 > >|
1ſit magnitudo propoſita,. His ita ex poſitis, quoniam ex
præcedenti, reliquum cylindri, vel portionis cylindricæ
FE dempto cylindro, vel portione cylindrica KQ, æ­
quale eſt cylindro, vel portioni cylindricæ GP: eadem­
que ratione ſingula cylindrorum, vel cylindri portionum
reſidua, quæ ſunt in reliqua figura cylindri, vel portionis
cylindricæ AE, dempto hemiſphærio, vel hemiſphæroi­
de ABC, æqualia erunt ſingulis cylindris, vel cylindri
portionibus, quæ ſunt in cono, vel portione conica RDE,
ſi bina ſumantur inter eadem plana parallela, vel circa
eundem axem; tota igitur figura inſcripta prædicto reſiduo,
toti figuræ inſcriptæ cono, vel portioni conicæ RDE æ­
qualis erit: deficit autem vtraque figura inſcripta à ſibi
circumſcripta minori ſpacio quantacumque magnitudine
propoſita; per tertiam igitur huius, reliquum cylindri, vel
portionis cylindricæ AE, dempto hemiſphærin, vel he­
miſphæroide ABC, æquale eſt cono, vel portioni coni­
cæ RDE, hoc eſt ipſi ABC.
Quod erat demonſtrandum.
PROPOSITIO XIV.
Si hemiſphærium, vel hemiſphæroides, & cylin
drus, vel portio cylindrica ipſi circumſcripta, &
conus, vel coni portio, cuius eſt idem axis portioni,
baſis autem qu<17> opponitur communi baſi duorum
prædictorum ſolidorum, vnà ſecentur duobus
planis baſi parallelis; portiones reliquæ figuræ
ex cylindro, vel cylindri portione hemiſphærio,
vel hemiſphæroidi circumſcripta dempto hemi­
ſphærio, vel hemiſphæroide, quæ à duobus præ­
dictis planis ſecantibus fiunt, æquales ſunt ſin­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index