Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1& formam quæ, cùm ſit altera pars oppoſitionis, eſt ratio per quam materia ſic mutatur, vt non ali­

ter mutari poſsit.
Itaque non remanet tota ſubſtantia. Secus in accidente. Quocirca ſub­
ſtantia compoſita ſubiectum eſt accidentis.
Verum neque aliter ſubſtantia compoſita ſubiectum
eſt, quàm vt accipiens.
neque enim perficitur acceſſu noui accidentis; quinimo per ſubiectum
eiuſmodi perficitur accidens.
Niſi quòd etiam hoc ſubiectum è materia conſtat quæ per ſe po­
tentia eſt hoc aliquid, hoc quantum, & hoc quale: item potentiam ad accidens ad ſubſtantiam
compoſitam transferamus.
Quod autem fit compoſitum, in quod euadit illud quod anteà mu­
tabatur.
Verumenimuerò hæc omnia melius intelligentur poſthàc, ſufficiat autem nunc, quòd
materiam & compoſitum attingit τὸ γινεσθαι .i.
fieri. Quod item τὸ γινεσθαι & fieri pertineat
ad formam, ratio confirmat: quoniam generatio videtur eorum eſſe quæ contrahunt eſſe, cum
antea non eſſent, huiuſmodi autem eſt forma.
Atqui & incontrariam partem dubitari ſolet.
Tùm quia materia eſt ingenita, tùm etiam quoniam vbi eſt compoſitum, ibi terminus eſt genera­
tionis.
At terminus generationis non generatur; ergo neque compoſitum. Accedit eodem,
quod fieri & factum eſſe ſunt diſtincta: verùm de compoſito dicitur factum eſſe, itaque non fit.
Hæc ſanè controuerſia varios exitus inuenit apud philoſophos, concedentibus quibuſdam for­
mam generari primò, eaque.
genita fieri compoſitum. nonnullis item diſtinguentibus de modo
quo generatio conueniat materiæ, formæ, & compoſito, ac dicentibus id quod generatur, aut ge­

nerari tanquam ſubiectum tranſmutationis, aut veluti terminum eius, ac priore modo concedunt
generari materiam.
poſteriore verò formam & compoſitum. Ne ſit verò idem modus quo ge­
neratur forma, & compoſitum, rurſus hunc generationis modum partiuntur, dicentes compo­
ſitum generari, vt quod, formam verò, vt quo; illud quidem, vtpote cuius gratia ſit omnis gene­
ratio.
generatur enim id quod generatur, vt ſit compoſitum; hæc autem, quia generatio per ipſam
fiat.
niſi enim accedat materiæ forma, non fiat compoſitum. Calaber autem adſcripſit vniuerſam
rationem generationis ipſi materiæ.
Neque defuerunt qui dicerent eſſe aliquem actum mate­
riæ proprium qui per generationem pararetur.
Certè ſi generari propriè duo poſtulat: primum,
a vt ſit poſt generationem, deinde vt requirat aliquid ſui, quod præcedat; hoc autem eſt mate­

ries & forma: neque enim fiunt hæc, cùm materia ſit auctore Philoſopho, ingenita & incorrupta;
forma verò ſimpliciter antecedat in efficiente, b quoniam neque forma, neque materia ſunt hiſce

conditionibus prædita, fit, vt propriè non generentur, ſed ſi fortè, communiter.
Neque id mihi
prorſus arridet: generari materiam, quis enim vendicat ſemen fieri?
ſed fit forma in hac materia.
Proinde dicitur ſemen fieri hominem: addito ſemper eo quod remanet poſt generationem, hoc

verò cùm ſit compoſitum, propriè fieri dicitur compoſitum.
Et ſanè vtraque conditio conue­
nit illi, quæ illorum eſt quæ propriè fiunt.
præcedente quodam, quod ſit eius pars, nimirum ma­
teria & remanente ipſo poſt generationem & forma quæ poſita erat in ſinu efficientis.
Nanque
id abſurdiſsimum, eſſe actum quendam materiæ proprium qui per generationem contrahatur:
quo enim pacto poteſt eſſe, ſi extra ipſam eſt, & ſeparari poteſt, cùm accedat extrinſecus veluti
poſteà dicimus?
quòd ſi proprius eſt, quia conueniens: quoniam ſcilicet ad illum habeat pro­
penſionem, profectò videtur eiuſmodi eſſe forma: ducitur enim illius appetitu, & ipſa infor­
matur.
quo fit, vt eò redeat quæſtio, vnde ortum initio duxit. Sed illud mihi ſuſpectum, vtrum'­
ne verus finis generationis, habendum ſit compoſitum.
an potius forma, nanque ea qua teſtatur
Ariſtoteles, mihi perſuadent in formam intendere primò naturam, cùm enim cauſſam redderet,
c ob quam vis generandi ſibi ſimile viuentibus attributa ſit, monſtrat naturam conſuluiſſe ſpeciei

conſeruandę: quandò animatum ſit proptrr animum.
Quamobrem. ſiquidem vera eſt ea pro­
poſitio, propter quod vnumquodque tale eſt, etiam id fore magis tale animus ipſe multo magis
erit, quàm animatum.
Vnde etiam legimus Ariſtotelem alentis animi officia numerantem,

ſibi ſimilis propagationem maximè naturale poſuiſſe; nouimus autem propagationem ad ſpe­
ciei ſalutem fuiſſe inſtitutam.
nanque alens facultas ipſa per ſe eſt indiuidui conſeruatrix: quare
ſi eſſet indiuiduum σκοπιμώταπον naturæ τέλος, alens, non gignens eſſet vix maximè naturalis.
Quin etiam ipſa natura videtur per ſe & primò ſpectare formam, cùm ipſa accedente continuò
ceſſet à motu, vt quaſi materiam illi ſubſtrauerit, quoniam aliter exiſtere non poſsit, atque id iu­
re optimo: nanque, vt ſępe dictum eſt, imperfectius ordinatur ad perfectius, & generatio com­
poſiti ſe habet veluti conſequens, cùm exiſtat, tum quando forma extitit, & impoſita eſt in mate­
ria.
Ex quo etiam laudo Zimaram qui inuehitur in Scotum exiſtimantem ad indiuiduum natu­
ram primùm intendere, cùm alioquin ipſum ob ſpeciem requiratur & ſpecies propter formam,
quam quoque Themiſtij ſententiam eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index