Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1& formam quæ, cùm ſit altera pars oppoſitionis, eſt ratio per quam materia ſic mutatur, vt non ali­

ter
mutari poſsit.
Itaque non remanet tota ſubſtantia. Secus in accidente. Quocirca ſub­
ſtantia
compoſita ſubiectum eſt accidentis.
Verum neque aliter ſubſtantia compoſita ſubiectum
eſt
, quàm vt accipiens.
neque enim perficitur acceſſu noui accidentis; quinimo per ſubiectum
eiuſmodi
perficitur accidens.
Niſi quòd etiam hoc ſubiectum è materia conſtat quæ per ſe po­
tentia
eſt hoc aliquid, hoc quantum, & hoc quale: item potentiam ad accidens ad ſubſtantiam
compoſitam
transferamus.
Quod autem fit compoſitum, in quod euadit illud quod anteà mu­
tabatur
.
Verumenimuerò hæc omnia melius intelligentur poſthàc, ſufficiat autem nunc, quòd
materiam
& compoſitum attingit τὸ γινεσθαι .i.
fieri. Quod item τὸ γινεσθαι & fieri pertineat
ad
formam, ratio confirmat: quoniam generatio videtur eorum eſſe quæ contrahunt eſſe, cum
antea
non eſſent, huiuſmodi autem eſt forma.
Atqui & incontrariam partem dubitari ſolet.
Tùm quia materia eſt ingenita, tùm etiam quoniam vbi eſt compoſitum, ibi terminus eſt genera­
tionis
.
At terminus generationis non generatur; ergo neque compoſitum. Accedit eodem,
quod
fieri & factum eſſe ſunt diſtincta: verùm de compoſito dicitur factum eſſe, itaque non fit.
Hæc ſanè controuerſia varios exitus inuenit apud philoſophos, concedentibus quibuſdam for­
mam
generari primò, eaque.
genita fieri compoſitum. nonnullis item diſtinguentibus de modo
quo
generatio conueniat materiæ, formæ, & compoſito, ac dicentibus id quod generatur, aut ge­

nerari
tanquam ſubiectum tranſmutationis, aut veluti terminum eius, ac priore modo concedunt
generari
materiam.
poſteriore verò formam & compoſitum. Ne ſit verò idem modus quo ge­
neratur
forma, & compoſitum, rurſus hunc generationis modum partiuntur, dicentes compo­
ſitum
generari, vt quod, formam verò, vt quo; illud quidem, vtpote cuius gratia ſit omnis gene­
ratio
.
generatur enim id quod generatur, vt ſit compoſitum; hæc autem, quia generatio per ipſam
fiat
.
niſi enim accedat materiæ forma, non fiat compoſitum. Calaber autem adſcripſit vniuerſam
rationem
generationis ipſi materiæ.
Neque defuerunt qui dicerent eſſe aliquem actum mate­
riæ
proprium qui per generationem pararetur.
Certè ſi generari propriè duo poſtulat: primum,
a vt ſit poſt generationem, deinde vt requirat aliquid ſui, quod præcedat; hoc autem eſt mate­

ries
& forma: neque enim fiunt hæc, cùm materia ſit auctore Philoſopho, ingenita & incorrupta;
forma
verò ſimpliciter antecedat in efficiente, b quoniam neque forma, neque materia ſunt hiſce

conditionibus
prædita, fit, vt propriè non generentur, ſed ſi fortè, communiter.
Neque id mihi
prorſus
arridet: generari materiam, quis enim vendicat ſemen fieri?
ſed fit forma in hac materia.
Proinde dicitur ſemen fieri hominem: addito ſemper eo quod remanet poſt generationem, hoc

verò
cùm ſit compoſitum, propriè fieri dicitur compoſitum.
Et ſanè vtraque conditio conue­
nit
illi, quæ illorum eſt quæ propriè fiunt.
præcedente quodam, quod ſit eius pars, nimirum ma­
teria
& remanente ipſo poſt generationem & forma quæ poſita erat in ſinu efficientis.
Nanque
id
abſurdiſsimum, eſſe actum quendam materiæ proprium qui per generationem contrahatur:
quo
enim pacto poteſt eſſe, ſi extra ipſam eſt, & ſeparari poteſt, cùm accedat extrinſecus veluti
poſteà
dicimus?
quòd ſi proprius eſt, quia conueniens: quoniam ſcilicet ad illum habeat pro­
penſionem
, profectò videtur eiuſmodi eſſe forma: ducitur enim illius appetitu, & ipſa infor­
matur
.
quo fit, vt redeat quæſtio, vnde ortum initio duxit. Sed illud mihi ſuſpectum, vtrum'­
ne
verus finis generationis, habendum ſit compoſitum.
an potius forma, nanque ea qua teſtatur
Ariſtoteles
, mihi perſuadent in formam intendere primò naturam, cùm enim cauſſam redderet,
c ob quam vis generandi ſibi ſimile viuentibus attributa ſit, monſtrat naturam conſuluiſſe ſpeciei

conſeruandę
: quandò animatum ſit proptrr animum.
Quamobrem. ſiquidem vera eſt ea pro­
poſitio
, propter quod vnumquodque tale eſt, etiam id fore magis tale animus ipſe multo magis
erit
, quàm animatum.
Vnde etiam legimus Ariſtotelem alentis animi officia numerantem,

ſibi
ſimilis propagationem maximè naturale poſuiſſe; nouimus autem propagationem ad ſpe­
ciei
ſalutem fuiſſe inſtitutam.
nanque alens facultas ipſa per ſe eſt indiuidui conſeruatrix: quare
ſi
eſſet indiuiduum σκοπιμώταπον naturæ τέλος, alens, non gignens eſſet vix maximè naturalis.
Quin etiam ipſa natura videtur per ſe & primò ſpectare formam, cùm ipſa accedente continuò
ceſſet
à motu, vt quaſi materiam illi ſubſtrauerit, quoniam aliter exiſtere non poſsit, atque id iu­
re
optimo: nanque, vt ſępe dictum eſt, imperfectius ordinatur ad perfectius, & generatio com­
poſiti
ſe habet veluti conſequens, cùm exiſtat, tum quando forma extitit, & impoſita eſt in mate­
ria
.
Ex quo etiam laudo Zimaram qui inuehitur in Scotum exiſtimantem ad indiuiduum natu­
ram
primùm intendere, cùm alioquin ipſum ob ſpeciem requiratur & ſpecies propter formam,
quam
quoque Themiſtij ſententiam eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index