Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Ad vltimam metam, opinor, hanc difficultatem promoviſti; ego
quoque
vltimam manum admoveo, ac dico, non magis comprimi aëra
interceptum
inter EF & dictum operculum à Mercurio IC, & cylindro
aëris
gravitantis per foramen D, quàm remoto operculo & clauſo foramine
D
, ab eodem Mercurio IC, & eodem cylindro aëris exterioris; nam perin­
de
eſt, ſive tota vis preſſionis per lineam vnicam incidat, vel applicetur,
five
ſubduplum per vnam, & ſubduplum per oppoſitam; ſuppone, ſi vis, tu­
bum
; altera parte clauſum, in quem immiſſo embolo contentus aër compri­
matur
, applicata potentia vt 8.fac ſegmentum ſeu compreſſionis menſuram
eſſe
4. digitorum; ſi idem tubus ſit vtrimque pervius, & duo emboli hinc
inde
immittantur, applicata vtrimque potentia vt 4.idem haud dubiè com­
preſſionis
effectus conſequetur: igitur quantumvis tum Mercurius CI, tum
aër
gravitans per foramen D, communi quodam niſu in aëra interceptum,
de
quo ſupra, agant, vt magis illum comprimant, certè vltra comprimere
non
poſſunt; quia jam compreſſus eſt à viribus æqualibus, id eſt ab iiſdem
ponderibus
, ſed diverſo modo applicatis; aperto igitur foramine in D,
Mercurius
CI ſubſidere non poſſet, ſubſidit tamen, cùm priùs nondum aperto
foramine
, minimè ſubſideret.
Vnde, ni fallor, perſpicuè deduco, non ideò,
admoto
ſcilicet operculo in AG, extare Mercurium IC, & minimè ſubſi­
dere
; quia ſcilicet dictus aër interceptus inter ſuperficiem Mercurij FE &
admotum
operculum, comprimi vltra non poteſt; ſed quia materia tenſa C
D
, cui Mercurius adhæret, tendi vltra nequit, niſi major vis ponderis ap­
plicetur
; aperto verò foramine in D, cum vlteriori tenſione opus non ſit,
ad
deſcenſum Mercurij CI, non parum deſcendit, aérque interceptus tan­
tulum
comprimitur; accedente quoque vaſe vacuo P, vt dictum eſt ſupra,
profundiùs
Mercurius CI deſcendit, quia tantulum compreſſionis multo
aëri
faciliùs diſtribuitur, quam modico; cùm ſingulis partibus minùs com­
preſſionis
competat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index