Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1æqualis, ſcilicet cylindri aëris exterioris, quid mirum, ſi prævaleat, &
aëra interceptum vltra comprimat, atque adeò Mercurius infra C de­
ſcendat?
Antim. Ad vltimam metam, opinor, hanc difficultatem promoviſti; ego
quoque vltimam manum admoveo, ac dico, non magis comprimi aëra
interceptum inter EF & dictum operculum à Mercurio IC, & cylindro
aëris gravitantis per foramen D, quàm remoto operculo & clauſo foramine
D, ab eodem Mercurio IC, & eodem cylindro aëris exterioris; nam perin­
de eſt, ſive tota vis preſſionis per lineam vnicam incidat, vel applicetur,
five ſubduplum per vnam, & ſubduplum per oppoſitam; ſuppone, ſi vis, tu­
bum; altera parte clauſum, in quem immiſſo embolo contentus aër compri­
matur, applicata potentia vt 8.fac ſegmentum ſeu compreſſionis menſuram
eſſe 4. digitorum; ſi idem tubus ſit vtrimque pervius, & duo emboli hinc
inde immittantur, applicata vtrimque potentia vt 4.idem haud dubiè com­
preſſionis effectus conſequetur: igitur quantumvis tum Mercurius CI, tum
aër gravitans per foramen D, communi quodam niſu in aëra interceptum,
de quo ſupra, agant, vt magis illum comprimant, certè vltra comprimere
non poſſunt; quia jam compreſſus eſt à viribus æqualibus, id eſt ab iiſdem
ponderibus, ſed diverſo modo applicatis; aperto igitur foramine in D,
Mercurius CI ſubſidere non poſſet, ſubſidit tamen, cùm priùs nondum aperto
foramine, minimè ſubſideret.
Vnde, ni fallor, perſpicuè deduco, non ideò,
admoto ſcilicet operculo in AG, extare Mercurium IC, & minimè ſubſi­
dere; quia ſcilicet dictus aër interceptus inter ſuperficiem Mercurij FE &
admotum operculum, comprimi vltra non poteſt; ſed quia materia tenſa C
D, cui Mercurius adhæret, tendi vltra nequit, niſi major vis ponderis ap­
plicetur; aperto verò foramine in D, cum vlteriori tenſione opus non ſit,
ad deſcenſum Mercurij CI, non parum deſcendit, aérque interceptus tan­
tulum comprimitur; accedente quoque vaſe vacuo P, vt dictum eſt ſupra,
profundiùs Mercurius CI deſcendit, quia tantulum compreſſionis multo
aëri faciliùs diſtribuitur, quam modico; cùm ſingulis partibus minùs com­
preſſionis competat.
Auguſtin. Iam multa lux ex iis, quæ hactenus à te dicta ſunt, aſſequendi
veritatem, mihi affulſit: jam enim clariſſimè conſtat, ſegmentum CD va­
cuum non eſſe, in quo, ni fallor, omnes ferè conveniunt.
Antim. Omiſeram pulcherrimum argumentum cuilibet obvium, in quo
vel ipſis oculis, ſpatium illud non eſſe vacuum comprobatur, poſtquam
enim ſubſidit Mercurius in CI, ſi feneſtras conclavis in quo degis claudi
jubeas, excepto modico foramine per quod radius ſolaris traiciatur, &
ſegmentum CD intra radium trajectum immergas, videbis illico intra ca­
vitatem CD radio & luce perfuſam atomos fluitantes: vnde neceſſe dictu
ſit, fluitare in materia noſtro aëri non abſimili, vt jam ſupra indica­
veram.
Auguſtin. Iucundum ſanè, juxta atque facilè experimentum, quod
vacuum omnino profligat: conſtat etiam non ſuſtineri extantem Mercu­
rium CI ab exterioris aëris cylindro, ſaltem ſolo, vt jam obiter monuiſti:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index