Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (192) of 795 > >|
206192DISSERTATIO nor pendere diſcrepantiam inter obſervatas Inclinationes in iiſdem
Terræ
locis ſummam, etiamſi parvum temporis intervallum inter-
ceſſerit
, uti conſtare poteſt ex obſervationibus Noëllii &
Poundii,
inferius
commemorandis:
Acus alias breviores & tenuiores quoque
conſtruxi
, quarum una exhibetur R R, cujus axis æneus erat P P,
brachia
P R, P R;
hujuſmodi acus præ gravitate ſuperabat Chalybis
rigiditatem
, ita ut R R, non manſerit linea abſolute recta, poſt-
quam
axis P P capitulis impoſitus fuerat, ſed parum in formam ar-
cus
incurvabatur, minus tamen, quam ut ope oculi, vel regulæ ob-
ſervari
potuerit;
centrum gravitatis igitur parum deſcendit infra
axin
, vel centrum motus P P.
cum hujuſmodi acus in obliquo ad
horizontem
poſita ſitu non valebat ad menſurandam Magnetis Incli-
nationem
, corpuſculum cupreum Q, vix eminens ſupra acum, ta-
men
ſatis ponderoſum, impoſitum fuit tum medio acûs, tum axeos,
quo
centrum gravitatis adſcendens, redibat ad medium axeos, &

acus
utcunque perficiebatur, nontamen exactiſſime, pro omni ſi-
tu
, nam incurvatio maxima eſt poſita acu in ſitu horizontali, &

minor
in quocunque ſitu obliquo, minima in perpendiculari, ut
ex
natura vectis facile intelligitur, huic defectui tamen obviam ivi-
mus
annulis æneis tenuiſſimis ſupra brachia P R mobilibus, locan-
diſque
in variis punctis:
multo autem melius eſt virgas denſas rigi-
daſque
ſumſiſſe, quæ non inflectantur:
His præmiſſis ad experimen-
ta
cum deſcriptis capta acubus pergamus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index