Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (192) of 795 > >|
206192DISSERTATIO nor pendere diſcrepantiam inter obſervatas Inclinationes in iiſdem
Terræ locis ſummam, etiamſi parvum temporis intervallum inter-
ceſſerit, uti conſtare poteſt ex obſervationibus Noëllii &
Poundii,
inferius commemorandis:
Acus alias breviores & tenuiores quoque
conſtruxi, quarum una exhibetur R R, cujus axis æneus erat P P,
brachia P R, P R;
hujuſmodi acus præ gravitate ſuperabat Chalybis
rigiditatem, ita ut R R, non manſerit linea abſolute recta, poſt-
quam axis P P capitulis impoſitus fuerat, ſed parum in formam ar-
cus incurvabatur, minus tamen, quam ut ope oculi, vel regulæ ob-
ſervari potuerit;
centrum gravitatis igitur parum deſcendit infra
axin, vel centrum motus P P.
cum hujuſmodi acus in obliquo ad
horizontem poſita ſitu non valebat ad menſurandam Magnetis Incli-
nationem, corpuſculum cupreum Q, vix eminens ſupra acum, ta-
men ſatis ponderoſum, impoſitum fuit tum medio acûs, tum axeos,
quo centrum gravitatis adſcendens, redibat ad medium axeos, &

acus utcunque perficiebatur, nontamen exactiſſime, pro omni ſi-
tu, nam incurvatio maxima eſt poſita acu in ſitu horizontali, &

minor in quocunque ſitu obliquo, minima in perpendiculari, ut
ex natura vectis facile intelligitur, huic defectui tamen obviam ivi-
mus annulis æneis tenuiſſimis ſupra brachia P R mobilibus, locan-
diſque in variis punctis:
multo autem melius eſt virgas denſas rigi-
daſque ſumſiſſe, quæ non inflectantur:
His præmiſſis ad experimen-
ta cum deſcriptis capta acubus pergamus.
EXPERIMENTUM XCIX.
Tabula AAA. primum ita locata fuit, ut ſtaret in eodem plano
verticali, quod Verſorium horizontale &
vulgare determinabat;
tum Acus 4 pedum Inclinatoria ducta fuit ſupra polum Boreum Ma-
gnetis armati, ſecundum totam ſuam longitudinem, poſtquam vi
Magnetis imprægnata fuit, impoſita eſt excipulis M N in ſitu hori-
zontali;
illico cuſpis Boream ſpectans deprimebatur, atque ultra
perpendiculum D C eundo, rediit ſurſum, oſcillationes plurimas
penduli inſtar abſolvens, donec tandem quievit, tum vero inclina-
vit ſub horizonte Anno 1728.
Martii 23. Trajecti Batavorum gra-
dibus 67.
Sæpius autem ex hoc ſitu turbata, ut obſervarem an con-
ſtans foret Inclinatio, Acus rediit ad gradus 67, aliquando

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index