Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (192) of 361 > >|
206192HYDRODYNAMICÆ
§. 28. Intelligitur ex hactenus dictis, quibus titulis una machina alte-
ri præferenda ſit, quemnam machinæ perfectionis gradum admittant;
ad quid
potiſſimum attendendum ſit in illarum conſtructione &
uſu; quanta potentiæ ab-
ſolutæ pars perdatur, aliaque ſimilia:
Equidem machinas tantum conſidera-
vimus potentiis ut dicuntur animatis motas:
facile autem apparet iiſdem legibus
ſubjectas eſſe machinas, quæ ab impetu aquarum, venti, aut ab aquarum gra-
vitatione hujusmodique aliis principiis ſunt movendæ;
ſemper enim potentia
movens ducta in tempus &
velocitatem puncti cui potentia eſt applicata, dabit
productum ex quantitate aquæ &
altitudine ad quam iſta quantitas aſſumto
tempore elevari poſſit ope machinæ propoſitæ, ſepoſitis impedimentis alienis.
Loquor autem de machinis, quibus nihil de potentia abſoluta perditur; fieri enim
poteſt, ut maxima pars pereat, quod ſatis oſtendimus in ſuperioribus.
§. 29. Apparet exinde aquam ad certam altitudinem elevatam poſſe
rurſus ſuo deſcenſu eundem præſtare effectum:
effectus autem erit æſtimandus
ex quantitate aquarum elevandarum &
ex altitudine elevationis, ſic ut v. gr.
deſcenſu 8. pedum cubicorum ex altitudine unius pedis poſſint totidem rur-
ſus elevari pedes cubici ad ſimilem altitudinem aut 4.
pedes cubici ad altitudi-
nem duorum pedum, aut unus pes cubicus ad altitudinem 8.
pedum & ſic ut-
cunque libuerit.
Specimen machinæ, quæ poſſit aquam ad quamcunque al-
titudinem elevare minimo aquarum deſcenſu, videre eſt apud D.
Perrault in
Comment.
ad Vitruvium lib. 10. cap. 12. quam machinam ut incredibile fere para-
doxon affert ejusque inventorem facit D.
Franchini Italum, cujus induſtria &
conſiliis in horto Bibliothecæ Regiæ cum ſucceſſu conſtructa fuit.
Fundamen-
tum machinæ in eo conſiſtit, ut ſitulæ concatenatæ, &
in circulum redeuntes
aquam excipiant eamque in locum tranſportent infimum, ibique effundant,
dum alia ſitularum ſeries aquas hauriunt &
ad locum longe altiorem, minori
tamen copia ferunt atque effundunt:
perſpicuum autem eſt, ſeriem priorem
ſi omnes ſitulæ deſcendentes graviores ſint omnibus ſitulis aſcendentibus, alte-
ram perpetuo in gyrum acturam eſſe;
Machinæ etiam ſunt, quæ idem præ-
ſtant per ſimplices tubos ope epiſtomiorum ſtatis temporibus convertendorum,
in quam quidem converſionem nulla potentia impenditur.
Hujuſmodi ma-
chinationes deſcribit Carolus Fontana.
At ſi quis credat poſſe ex impetu aquarum ex certa altitudine delapſa-
rum &
in machinæ alas impingentium idem obtineri, is longe aberrabit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index