Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1eſſe duplam ſequatur ex tuis principiis, veluti præmo­
nitum eſt.
Poſtremò te vitiosè id oſtendere, quatenus
aſſumis vnum ex tuis principiis, cum quo Propoſitio
huiuſmodi non cohæreſcat: cùm id non ſufficiat, niſi
oſtendas; te aut non habere aliud principium, quàm
aſſumptum hoc: aut habere quidem, ſed ex nullo ta­
men ipſorum illam conſequi: aut habere iure eam de te
ſiduciam, vt impoſſibile ſit te tibi contradicere, ac
non clarè perſpicere quid ex principio quolibet vel ſe­
quatur, vel non ſequatur.
Eam certe, vt legitimam admittis?
Quin imò quàm varias ob cauſſas cenſeam reiicien­
dam, tanquam ſpuriam, habes.
At, quod à te inexspectatum fuit, addis (quod in pari
caſu etiam aliàs facis) inde vel maximè mea decreta reuelli,
quòd ex iis adeò pugnantia concludantur.
Quamobrem verò id à me eſſe debuit inexſpecta­
tum; tibi præſertim, viro ſapienti, cui nihil continge­
re ex inopinato debet?
An quia putâras non debere
me tua decreta expendere, ſed in tua verba, quaſi man­
cipium domino addictum iurare?
An quia volueras,
vt ſi quid falſum, aut repugnans occurreret, id non
tam lenirem, vt conatus ſum facere, quàm omninò diſ­
ſimularem?
An quia contenderas, vt quicquid id fo­
ret, nihil aliud, quam plauderem, & nihil conſcientiam
reueritus, creditæ mihi veritati remitterem nuncium, vt
tibi adularer?
Horum nihil credo: ſed tamen non ſa­
tis perſpicio, quî id fecerim præter tuam ſpem; niſi
quòd iſtorum tuorum decretorum tanta perſuaſione
certus fueris, vt quemadmodum eatenus incideras in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index