Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 403 > >|
1etiam ſimul generantur, & eadem die oriun­
tur, teſte Hippocrate.
Itaque partis ad par­
tem in motu Solis ratio conſtat in vteri ge­
ſtatione, cùm dierum numerus idem ſit, ne­
que enim alio diei menſura definiri poteſt,
quàm motu Solis in eadem parte: vel quia
natura humana, non vltra diem ferre poteſt
irritata priore partu.
Immenſum me æquor
ingredi iam ſentio, de abditis naturæ hu­
manæ differentiis dicturus, maſculorum ac
fœminarum, ſenum ac iuuenum, tum gen­
tium, atque partium.
Siquidem adeò ex his
quædam diſtare videntur, vt non vnius ge­

neris eſſe credantur.
Numidarum enim ple­
rique nunquam manus, aut faciem lauarunt,
à potúque abſtinent aquæ: gladium non
habent, ſed contenti ſunt camelarum lacte,
& iure carnium, adeò ſordido conuictu,
vt nihil à belluis diſtare credas.
Quid rudes
hos & agreſtes, cùm lautiſſimis Cambaiæ

populis, ac ingeniſiſſimis conferes?
Senes
his delectantur, quæ paria ſunt ipſis cum
iuuenibus, vt ludo aleæ: non enim vinci
ſtudio iuuenum æquo animo patiuntur: ob
id ſenes mentis exercitationem magis
amant, iuuenes corporis, in cæteris ſtu­
dia ex toto diuerſa, imò contraria.
Senes,
auari, mœſti, ac timidi ſunt: iuuenes verò
prodigi, alacres, & audaces.
Videntur igi­
tur ſtudia ætatum diuerſarum non minus
eſſe inuicem contraria, quàm animalium di­
uerſæ ſpeciei.
Equidem humana natura, vt
& aliàs dictum eſt, vniuerſam rerum om­
nium molem videtur amplecti: & in illius

ſtructura multa, ac magna latent.
Nam ſan­
guis menſtruus ex quo coagmentatur, vim
magnam habet.
Siquidem mulier dum eo
laborat, ſpecula chalybea ſpiritu inficit ru­
bigine, & ſata per quæ vadit, lædit.
Sed &
balneum primogeniti filij, vbi illius ſangui­
nis ſunt reliquiæ, vt experimento vidi, le­

proſos mundat.
Cauſa à ſympathia, mea
ſententia quærenda eſt.
Corruptior enim
ſanguis per arterias, & venas ingreſſus,
corruptum attrahit.
Eſt autem ſanguis qui à
partu effunditur, & potentia qualis noſter,
& corruptior, & viribus adhuc partus, ac
pueri calidior: quocirca vehementer vrget,
& purgat, & extinguit, velut radij Solis
ignis flammam obruunt, & euaneſcere co­
gunt.
Modus pro­
creandi filios
maſculos.
Lib.4.c.183.
Lib.25 c.5.
Numidarum
mores agre­
fies.
Senes quibus
ſtudiis ma­
ximè gau­
deant.
Menſtrui san­
guinis
vires
Lepræ cura.
Filij omnes
patrium, aut
auitum ali­
quid vnguem
retinent.
Spurij cur ro­
buſtiores.
Sed vt ad rem reuertar, oſtendiſſe me ſcio
in ſecundo contradicentium medicorum,
omnes filios patrium aliquid, aut auitum ad
vnguem retinere: dico autem verrucam,
vel cicatricem, vel effigiem, vel mores,
aut manuum lineas.
Itaque ſi bene miſ­
ceantur hæc ſemina, & ad minimas partes
iungantur, robuſti fœtus euadunt.
Quam­
obrem ſpurij robuſtiores ſunt, quoniam ob
amoris vehementiam ſemina multum miſ­
centur.
Simili ratione & qui paucos gene­
rant, non enim conueniunt ſemina, in­
columiores, & validiores gignunt: quia
quæ non conueniebant, cum miſta ſunt, cau­
ſam validam miſtionis ſortita ſunt.
Eadem
ratione muli longæui magis ſunt equis, &
aſinis, à quibus procreantur: nec quia à
coïtu abſtineant, nam & qui ex eis coëunt,
diu viuunt, & qui à coïtu abſtinent, equi
parum: relinquitur igitur quòd hoc ob va­
lidam miſtionem contingat: nam vbi vali­
da miſtio, ibi tenuitas ſubſtantiæ: & vbi te­
nuis ſubſtantia, ibi & ſolida.
Cùm enim
diſſident, quæ miſceri debent, vt attenuen­
tur plurimo indigent motu, vnde tenuia &
ſolida euadunt.
Hinc fit, vt duo homines

eadem temperie præditi, diuerſa ſpatia vitæ
attingant, eodem quamvis vtantur regimi­
ne, alter enim in iuuentute, alter valde ſenex
obibit.
Nam longiſſimæ vitæ erit, ſi denſa
& ſubtili ſubſtantia conſtet: breuis, ſi ſubti­
li & rara: mediocris, ſi craſſa & rara: nam
denſa ( vt dixi ) & craſſa conſtare non po­
teſt.
Muli cur
longæui.
Cur duo ho­
mines eadem
temperie, &
victu eodem
vtentes, di­
uerſa vitæ
ſpatia ſor­
tiantur.
Sunt qui ex dentium forma, vitæ tempo­
ra coniectantur.
Sed tamen Auguſtus, qui
annis 76. vixit, dentes habuit raros, paruos
& ſcabros, vt oculos ſplendidos, ac vibran­

tes, quales & Alexandro Magno fuêre, vt
refert Adamantius Sophiſta.
Facit & ad vi­
tæ longitudinem, atque robur, Veneris

paruus vſus: namque plurimùm in ea effun­
ditur ex arteriali illo ſanguine, atque puriſ­
ſimo ſpiritu, quòd his indigeat generatio,
propter quam Venus ipſa conſtituta eſt:
colliquat etiam corpora, & cerebrum offen­
dit, ac neruos, tremulóſque efficit, ſe­
nium accelerat & canos oculóſque præcipuè
debilitat.
Sed quoniam de ſanguine arteria­

li mentio facta eſt, non ignorare decet du­
plices in nobis eſſe venas: alias quidem te­
nues, & immobiles in ipſa ſuperficie corpo­
ris, in quibus ſanguis tepidus ac ruber: alias
verò ſub his craſſas, & pulſantes, in qui­
bus ſanguis flauus, ac calidiſſimus contine­
tur, qui à corde prouenit, vt primi origo
eſt iecur.
Pulſant venæ hæ craſſiores vnà

cum corde & æquis temporibus: hôcque
motu calor ipſe naturalis conſeruatur, &
quicquid fuliginoſum collectum fuerit eii­
citur.
Dum enim dilatantur, refrigeran­
tur: dum conſtringuntur, fuligo eiicitur.
Accendi verò ex motu ipſo calorem, indi­
cat pulſus vehemens & reſpirandi deſide­
rium, & incendium corporis, & ſudor ma­
nans poſt curſum.
Auguſti for­
ma.
Veneris dam-
na.
Duo genera
in nobis ve­
narum &
ſanguinis.
Pulſus &
motus cordis
vtilitas.
Cur curren­
tibus vena­
rum pulſus.
Sed vt ad reſpirationis commoda reuer­

tar: reſpirant animalia omnia manifeſtè, vel
occultè.
In aëre quidem volucres, ſerpen­
tes, & quadrupeda: in aqua autem piſces
branchiis calorem ſuum moderantur.
Indi­
cio eſt, quòd ad aërem tranſlata ſuffocan­
tur, vt animalia quadrupeda viciſſim in
aquis.
Cancri autem & aqua, & aëre ad
reſpirationem vtuntur, & modicè vtroque.
Manifeſtè reſpirant muſcæ, culices, ac
bombyces.
Tardigrada vix videas reſpirare,
cancrum, teſtudinem, limacem, ſcara­
beum, chamæleonta, ſalama ndram: cauſa eſt
in his, quod vbi motus frequens, ibi reſpira­
tio frequens eſt neceſſaria, tum magna: vbi
paruus, nec celer, nec magna.
Ob id animalia
magna, quæ parùm & tardè reſpirant, breuis
vitæ ſunt, vt boues: parua enim reſpiratio,
parui coloris eſt indicium, qui magnam
molem diu regere nequit.
Signum tamen
maximum vitæ longæuæ eſt, multùm ac tar­

dè creſcere.
Huic proximum, parùm & tar­
dè.
Sed ſi multùm & celeriter, hoc breuis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index