Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1addatur grauitas aquæ in aere † 5 1/3, erit ſpe­
cifica globi leuitas in aere ——4 1/6. Quàm̨
bellè itaque res Archimedi ſucceſſiſſet: quan­
do quidem vbi eò terram eleuaſſet, vt aqua
in latus ſeceſſiſſet, telluris globus non ſolùm
ex aquâ emergeret, ſed relictâ in vniuerſi
centro aquâ auolaret ſupra aërem, donec of­
fenderet medium æqualis leuitatis ſupra aë­
rem communem.
Quarè machinationibus
opus eſſet non ad mouendam, ſed ad reti­
nendam tellurem.
Gal. Quod tellus, ſublatâ aquâ, leuior
ſit quàm aer iſte communis, quem ſpiritu
ducimus, vix adduci poſſum, vt credam: id
autem cùm ex hypotheſi à vobis conſtitutâ
ſequatur, hypotheſi ipſi probabilitatem de­
mit.
Quapropter aut nimiam igni leuita­
tem, aut nimiam molem tribuiſtis; atquę
adeò vtramque aut alterutram temperarę
oportet.
Equidem exiſtimo in leuitate po­
tiùs peccatum fuiſſe quàm in mole: mihi ſi­
quidem facilè perſuadeo ingentem ignium
vim intimis terræ viſceribus concludi, quo­
rum potiſſimùm adminiſtratione naturą
perficit pretioſam illam metallorum ſupel­
lectilem, quibus ſodinæ ditantur: certum
eſt autem calore humidum attenuante com­
miſceri ſpiritus metallicos partibus fixis, at­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index