Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1quod totus circulus æqua­
lem toti circulo reuolua­
tur, manifeſtum eſt.
Itaque
quando linea b h peruene­
rit ad k etiam z g peri­
pheria erit in z l & circu­
lus totus conuolutus.
Si­
militer ſi maiorem moue­
ro, cui ſit annexus minor
eodem centro exiſtente, vna
cum a g etiam a b perpen­
dicularis erit.
Illa quidem
ad z i hæc verò ad h q.
Ita­
que quando per æqualem
ipſi h q vel z i rurſum erit
tranſlatio etiam a g per­
pendicularis erit ad z i, &
a b ad h q, vt ab initio
erunt in q, i: atque id nul­
la intercedente mora ma­
ioris ad minorem, quaſi ad
aliquod tempus in eodem
ipſo puncto moueret.
vter­
que enim vtroque modo
continuè mouetur.
Neque
minore vllum punctum
tranſiliente, & maiorem
minori æqualem tranſire, & minorem maiori abſurdum.
COMMENTARIVS.
Dvbium eſt.] Problema quod hoc capite proponitur, omnium
quæ ante propoſita ſunt, & poſtea proponentur fortaßè eſt ſub­
tilißimum.
Eſt autem eiuſmodi, cur circuli concentrici, & inæquales
iuncti, æqualem tamen orbitam circumuolutione peragrent.
Et qui­
dem
hoc euenire duobus modis ponitur.
Vno, vt orbita minoris adæque­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index