Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Stridit, ubi in gelidum propere demersimus imbrem.
Aridior porro si nubes accipit ignem,
Uritur ingenti sonitu succensa repente;
Lauricomos ut si per montis flamma vagetur,
Turbine ventorum comburens impete magno.

Nec res ulla magis, quam Phoebi Delphica laurus
Terribili sonitu flamma crepitante crematur.

Denique saepe geli multus fragor, atque ruina
Grandinis, in magnis sonitum dat nubibus alte.

Ventus enim cum confercit, franguntur in artum,
Concreti montes nimborum, & grandine mixti.

Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
Excussere suo concursu; ceu lapidem si
Percutiat lapis, aut ferrum: nam tum quoque lumen
Exilit, & claras scintillas dissupat ignis.

Sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
Fulgere quam cernant oculi; quia semper ad auris
Tardius adveniunt, quam, visum quae moveant res.

Id licet hine etiam cognoscere; caedere si quem
Ancipiti videas ferro procul arboris auctum;
Ante fit ut cernas ictum, quam plaga per auris
Det sonitum.
sic fulgorem quoque cernimus ante,
Quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni,
E simili causa, & concursu natus eodem.

Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
Nubes, & tremulo tempestas impete fulgit,
Ventus ubi invasit nubem, & versatus ibidem
Fecit ut ante cavam,docui spissescere nubem:
Mobilitate sua fervescit, ut omnia motu
Percalefacta vides ardescere: plumbea vero
Glans etiam longo cursu volvenda liquescit.

Ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index