Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (192) of 361 > >|
206192HYDRODYNAMICÆ
§. 29. Apparet exinde aquam ad certam altitudinem elevatam poſſe
rurſus
ſuo deſcenſu eundem præſtare effectum:
effectus autem erit æſtimandus
ex
quantitate aquarum elevandarum &
ex altitudine elevationis, ſic ut v. gr.
deſcenſu 8. pedum cubicorum ex altitudine unius pedis poſſint totidem rur-
ſus
elevari pedes cubici ad ſimilem altitudinem aut 4.
pedes cubici ad altitudi-
nem
duorum pedum, aut unus pes cubicus ad altitudinem 8.
pedum & ſic ut-
cunque
libuerit.
Specimen machinæ, quæ poſſit aquam ad quamcunque al-
titudinem
elevare minimo aquarum deſcenſu, videre eſt apud D.
Perrault in
Comment
.
ad Vitruvium lib. 10. cap. 12. quam machinam ut incredibile fere para-
doxon
affert ejusque inventorem facit D.
Franchini Italum, cujus induſtria &
conſiliis
in horto Bibliothecæ Regiæ cum ſucceſſu conſtructa fuit.
Fundamen-
tum
machinæ in eo conſiſtit, ut ſitulæ concatenatæ, &
in circulum redeuntes
aquam
excipiant eamque in locum tranſportent infimum, ibique effundant,
dum
alia ſitularum ſeries aquas hauriunt &
ad locum longe altiorem, minori
tamen
copia ferunt atque effundunt:
perſpicuum autem eſt, ſeriem priorem
ſi
omnes ſitulæ deſcendentes graviores ſint omnibus ſitulis aſcendentibus, alte-
ram
perpetuo in gyrum acturam eſſe;
Machinæ etiam ſunt, quæ idem præ-
ſtant
per ſimplices tubos ope epiſtomiorum ſtatis temporibus convertendorum,
in
quam quidem converſionem nulla potentia impenditur.
Hujuſmodi ma-
chinationes
deſcribit Carolus Fontana.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index