Angeli, Stefano degli, Miscellaneum hyperbolicum et parabolicum : in quo praecipue agitur de centris grauitatis hyperbolae, partium eiusdem, atque nonnullorum solidorum, de quibus nunquam geometria locuta est, parabola nouiter quadratur dupliciter, ducuntur infinitarum parabolarum tangentes, assignantur maxima inscriptibilia, minimaque circumscriptibilia infinitis parabolis, conoidibus ac semifusis parabolicis aliaque geometrica noua exponuntur scitu digna

Table of contents

< >
< >
page |< < (194) of 232 > >|
206194
Sicuti facile agnoſcet D B, taliter ſecari in F, vt
B F, ſit ad F D, vt vnitas ad dimidium numeri co-
noidis.
Nempe in cono vt 1, ad dimidium, ſeù vt
2.
ad 1. In conoide quadratico, vt 1, ad 1. In cu-
bico vt 1, ad 1, cum dimidio, &
ſic in infinitum.
In cono res ſupra patuit in propoſit. 52. In alijs co-
noidibus ſic patebit.
Nam cum E B, ſit ad B F,
vt numerus conoidis vnitate minutus ad vnitatem,
erit componendo, E F, ad F B, vt numerus conoidis
ad vnitatem.
Cumautem D F, ſit dimidium F E, pa-
tet conuertendo, propoſitum.
PROPOSITIO LIX.
Si A B, taliter ſecetur in C, & D, vt A C, ſit duo
tertia A B.
C D, erit tertia pars A D, minus
duobus tertijs D B.
CVm enim A C, ſit duo tertia A B, ergo C D,
erit tertia pars A B;
nempe tertia pars A D,
plus tertia parte D B.
Quare C D, ſola erit tertia
pars A D, minus duobustertijs D B.
Quod & c.
PROPOSITIO LX.
Datam A D, taliter producere in B, vt B D, ſit ad
exceßum D A, ſupra duo tertia A B, in
data proportione.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index