Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1nec etiam ab aëre compreſſo, ſive libero, ſive intercepto: alioquin plus aëris
compreſſi plus Mercurij attolleret: plus autem eſſet aëris compreſſi adjun­
cto vaſe P: tunc igitur plus Mercurij attolleretur: cùm tamen minùs attol­
latur, & profundiùs ſubſidat extans Mercurius CI.
Iam reſtat, vt quid ſen­
tias, exponas.
Antim. Antequam illud exequar, alia quædam hypotheſis rejicienda
eſt: Nempe aliqui volunt, eſſe quoddam corpus tenuiſſimum, aere no­
ſtro longè ſubtilius (ſunt qui æthera vocent) quod per poros omnium
corporum facilè penetret, ſeu permeet: hoc autem adduci volunt à Mer­
curio deſcendente per poros vitri, donec reſiſtentia partium aëris, quæ
vltra conſtipari non poſſunt, vt ſic loquar, niſi à majore pondere, quàm ſit
pondus extantis Mercurij CI pondus adæquet ſegmenti Mercurij ex­
tantis.
Chryſoc. Hæc ſententia valde ingenioſa mihi ſemper viſa eſt, cùm totam
remiſtam ad circulationem Platonicam reducat: qua fiat ſcilicet, vt dum
vnum corpus pello, hoc etiam aliud pellat, & hoc aliud, & ſic deinceps, do­
nec vltimò pulſum, facto quaſi circuitu, in locum primi pulſi ſuccedat: ſic
adduci volunt, aquam, per ſyringam, educto embolo: nempe ſegmentum
emboli eductum pellit aëra, & illius locum occupat: hic porro aër pellit alium,
& hic alium: donec tandem vltimò pulſus, ſuperficiem aquæ pellat, & hæc
aquam in ſyringam intrudat, in locum ſegmenti emboli educti: atque ita
nullus eſt vacui metus, nulla corporum adhæſio, & omnia per communia
principia explicantur.
Antim. Hæc mera eſt circulatio Platonica, contra quam tamen inſupe­
rabiles difficultates militare videntur: & primò quidem contra id, quod vl­
timo loco dicebas, Chryſocome luculentum facit experimentum: ſi enim
ſegmentum emboli, quod ex ſyringa educitur, in alium tubum, cujus cavi­
tati probè congruat, & alterum extremum clauſum ſit, compreſſo ſcilicet
aëre immittas, aqua pariter per ſyringam citra prædictam aëris circulatio­
nem attollitur.
Auguſtin. Dicerem attolli ab aëris cylindro incubantis in ſuperficiem
aquæ: nec enim, opinor, negabis, dato quod ſegmentum ſyringæ, educto
embolo, vacuum maneret, futurum, vt aër in aquam gravitans, eam per ſy­
ringam ad occupandum vacuum impelleret.
Antim. Nihil probas, contra me, hoc enim non facit, quin citra prædi­
ctam circulationem aëris, educto embolo, aqua attollatur, cùm nulla peni­
tus circulatio in hoc caſu intercedat: deinde admoto vaſi, in quo aqua con­
tinetur
, operculo, vt ſupra dictum eſt, modò mediocris aëris portio inter
ſuperficiem aquæ & admotum operculum intercepta remaneat, adducto
embolo, attollitur aqua: igitur nec cylindro aëris incubantis, nec per circu­
lationem attollitur: nec eſt, quod ad prodigioſam illam aëris compreſſio­
nem confugias, quam ſupra jam rejecimus, neque hic repetere vacat.
Chryſocom. Dicent æthera per appoſiti operculi poros intro ſu­
bire, ac premere ſuperficiem aquæ, vnde non mirum, ſi hæc attol­
litur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index