Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
< >
page |< < of 599 > >|
1rotundauerit, ut fieri ſolet, ubi omnia rectè fiunt, ſed faciat longiuſculam ut
caudata uideatur, ſigno eſt calorem ipſum, qua cauda eſt, nimium eſſe: qua­
re catillum paruo unco ferreo, cuius manubrium item ſit ferreum & longum
ſeſquipedem, circumagito, ut altera pars æquè caleſcat ab igni.
Paruus Vncus ferreus.
67[Figure 67]
Præterea ſi quando miſtura ſatis plumbi non habuerit, addito cum forci
pe ferrea, uel cochleari æneo, cui manubrium prælongum eſt, tantum eius,
quantum ſatis eſt.
Ne uerò miſtura frigeſcat, id ipſum ante concalefacito: ſed
ſatius eſt primo tantum plumbum, quanto opus eſt ad uenam excoquen­
dam, addere, quàm poſtea cùm dimidia excoctio perfecta fuerit: ne totum
non abeat in fumum, ſed pars eius fixa permaneat.
Porrò ubi calor ignis iam
ferè conſumpſerit plumbum, tunc aurum argentumué, uarijs coloribus ef­
floreſcit: at ubi totum fuerit conſumptum, auri uel argenti reſidet in catillo:
quam ſtatim ex fornacula eximito, maſſulamque, dum adhuc calet, ex eo ex­
trahito, ne cinis ad eam adhæreſcat: quod plerunque fit, ſi maſſula, ubi iam re­
frixerit, ex eo extrahatur.
Quod ſi etiam tunc cinis ad eam adhæſerit, cultro
non radito, ne aliquid pereat, atque experimentum fiat falſum: ſed forcipe fer
rea comprimito, ut cinis diſſiliat ipſo preſſu.
Vtile denique eſt duo, triaué uni
us uenæ experimenta facere eodem tempore, ut ſi forte unum non ſucceſſe­
rit, ex altero aut ſaltem ex tertio certior fieri poſſis.
At interea dum artifex
uenam experitur ne uehemens ignis calor oculos eius lædat, quia ſæpius in
troſpicere, accurateque conſiderare omnia neceſſe eſt, utile erit ei ſemper in
promptu habere tabellam ligneam ſubtilem, latam duos palmos, habentem
manubrium quo teneatur, atque per mediam latitudinem exciſam, ut per eam
quaſi rimam quandam poſſit cernere.
Tabellæ manubrium A. Eius rima B.
68[Figure 68]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index