Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599
page |< < of 252 > >|
1tur orbitæ, quam ſeorſum maior conficeret: altero, vt orbita maioris
adæquetur orbitæ, quam ſeorſum minor conficeret.
At cum ſeorſim.] Problematis propoſiti difficultas declara­
tur ex orbita, quam ſinguli ſeorſim voluti faciunt.
Hæc enim ſem­
per è maiore maior eſt, è minore minor, & quidem proportione re­
ſpondens magnitudini peripheriarum.
Præterea vno.] Duo modi æquationis prædicti explicantur in
habentibus idem centrum.
Quod igitur maiorem.] Confirmatio eſt difficultatis allatæ
ex euidentia per ſenſum.
Si quis enim notato puncto vt A circumuo­
lutionis primo, & quidem circulum maiorem & minorem ſuper re­
ctam plani circumuoluat, quouſque redierit contactus in eodem pun­
cto maioris circuli maior recta: minoris minor erit per agrata.
Sed
& anguli è ſemidiametris conſtituti ( quos angulos circuli vocat
hic Ariſtoteles ) baſes quæ ſunt peripheriæ, euidenter inæquales ſunt.
In maiore circulo maior: in minore minor ( Sed & hanc euidentiam,
ne qua eſſet dubitatio, demonſtratione primo capite huius libri de­
monſtrauimus. )
Erunt igitur & orbitæ inæquales & proportione
reſpondentes baſibus angulorum è ſemidiametris conſtitutorum.
Attamen quod circa.] Problematis propoſiti veritas demon­
ſtratur figura geometrica in vtroque modo.
Nam poſito quod a h z
perpendiculariter inſiſtat pla­
77[Figure 77]
no, & ad rectam z i. Tum h q
rectos angulos faciat, ſicque il­
las tangat in punctis h & z,
cum quarta pars peripheriæ h b
erit reuoluta: ita vt a b rur­
ſus ad rectos ſit ad rectam h q,
ipſamque tangat, vt in puncto
k: tunc & a g etiam ad re­
ctos erit ſuper z i, & ſit vt
tangat in puncto l. Erunt pro
29. prop. lib. 1.
Duæ z h & k l parallelæ & æquales, ex hypoth.
Ergo quæ eas ad eaſdem partes iungunt rectæ z l & h k erunt
æquales, prop 34. eiuſdem.
Sunt autem orbitæ ab vtriſque confectæ
eadem celeritate motis.
Eadem ratiocinatione cum a g tanget in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index