Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
tioni eiuſdem ſolidi intra eiuſdem fluidi libellam de­
merſi.
Qua proptèr quando pondus abſolutum præ­
dicti ſolidi minus fuerit pondere prædicti fluidi am­
bientis æqualis portioni eius demerſæ neceſſariò
ſolidum ipſum in fluido eleuabitur vlteriuſque aſcen­
det
, igitur Cylindrus AC vnà cum ſuperincumben­
te pondere P eique coniuncto, & continuato noņ
quieſcet, ſed ſursùm aſcendet, quaproptèr vis pre­
mens ponderis P non ſufficit, nec habet tantam̨
vim vt retineat ſolidum AC integrè infra fluidi
M libellam demerſum.
Cùmque, vt Archimedes de­

monſtrauit, energia, & vis, qua ſolidum AC cona­
tur, & vim facit vt ſursùm aſcendat in fluido M ęqua­
lis ſit vi illius ponderis, quod ſi ſuper id imponatur,
poteſt id retinere infra fluidi libellam prohibereque
eius aſcenſum, igitur vis, qua cylindrus AC conatur
ſursùm aſcendere in fluido M maior eſt quacumque
vi finita ponderis P, & hoc propoſitum fuerat.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
De inſident.
humido lib.
5. prop. 4.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem
non dari.
Eod. lib. 1.
prop. 6.
PROP. XCVII.
His præmisſis deuenio iam ad propoſitionem principalem, quòd
nimirùm quodlibet corpus ſursùm aſcendens in date
aliquo fluido non eleuatur ſponte ſua à principio
nempè intrinſeco leuitatis impulſum.
SIt L quodlibet corpus eorum, quæ à Peripateti­
cis vocantur à prædominio aerea, vt ſunt ferè
omnia ligna, & alia innumera, & fluidum M in vaſe
FDI contentum, ſit que prædictum fluidum, aut aqua,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index