Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 241 > >|
1 Dissupat ardoris quasi per vim expressa repente
Semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae:
Inde sonus sequitur, qui tardius adficit auris,
Quam quae perveniunt oculos ad lumina nostros.

Scilicet hoc densis fit nubibus, & simul alte
Extructis alijs alias super impete miro.

Ne tibi sit fraudi, quod nos inferne videmus,
Quam sint lata magis, quam sursum extructa quid extent.

Contemplator enim cum montibus adsimulata
Nubila portabunt venti transversa per auras,
Aut ubi per magnos montis cumulata videbis
Insuper esse alijs alia, atque urguere superne
In statione locata sepultis undique ventis:
Tum poteris magnas moles cognoscere eorum;
Speluncasque velut saxis pendentibus structas
Cernere; quas venti cum tempestate coorta
Complerunt, magno indignantur murmure clausi
Nubibus, in caveisque ferarum more minantur.

Nunc hinc, nunc illinc fremitus per nubila mittunt:
Quaerentesque viam circumversantur; & ignis
Semina convolvunt e nubibus; atque ita cogunt
Multa, rotantque eavis flammam fornacibus intus,
Donec divolsa fulserunt nube corusci.

Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
Devolet in terram liquidi color aureus ignis;
Semina quod nubes ipsas permulta necesse est
Ignis habere.
etenim eum sunt umore sine ullo,
Flammeus est plerumque colos, & splendidus ollis.

Quippe etenim solis de lumine multa necesse est
Concipere, ut merito rubeant, ignesque profundant.

Hasce igitur, cum ventus agens contrusit in unum,
Compressitque locum cogens; expressa profundunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index