Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
D
E
F
a 7. Met.
b 12. Met.
G
c 1. de ge.
an. cap. 1.
H
A
Sit'ne forma compoſito perfectior. Cap. XXVI.
NON poterat hoc mente concipere doctor ille ſubtiliſsimus, quia credidiſſet vniuerſalem for­
mam contrahi ad indiuiduum per aliquam eſſentiam indiuidui cuiuſque propriam, & quę
communiores formas veluti materiam terminaret.
Neque vidit etiam effici ex hoc, vt indiuidua
ſecum eſſentia differrent.
ac ſi materiam ſenſilem quacunque ratione ſeuocaremus ab indiuiduo,
fore vt natura redderetur vniuerſalis, quod etiam latuit Zimaram, qui naturam ſingularem, ſine
materia conſiſtere poſſe cenſuerit, Neque enim aliud eſt è ſingulari efficere vniuerſale, quàm à
materia ſenſili ſegregare formas, & eas ſpectare ſine materia; quanquam omneis huius ſenten­
tiæ patronos hoc erroris ſui condemnat, quòd cùm reddere conantur rationem, cur forma quæ
per ſe vniuerſalis eſt, indiuidua fiat, ad efficiens ſignatum, vt aiunt, & ad ſignatam materiam con­
fugiunt, atque id neceſſario.
neque enim forma, quæ aut per ſe vniuerſalis eſt, aut potius ab vniuer­
ſitate & ſingularitate ſeparatur, intus habet, vnde poſsit eſſe ſingularis.
Sed hoc miſſo quod eſt
alterius loci, cùm Ariſtoetlis, & vnà ſapientiſsimorum hominum ſententia fuerit formam eſſe pri­
mum finem generationis & indiuiduum exiſtere & per formam & propter formam, quaſi natu­

ra in formam contendens materiam ipſi ſubſtrauerit & ex earum coniunctione produxerit indi­
uiduum, & vt pendens à ſuo fine principali.
Vnde etiam formam omnium rerum noſtratium
perfectiſsimam eſſe docuerint.
nunc illud agamus, vt hoc alioqui rebus tractandis non inutile
declaremus.
Nam poterat aduerſarios inducere ad ita credendum. Primùm (ſumma enim
capita hîc attingam) quia compoſitum eſſet vt totum.
atqui totum perfectione partibus antece­
dit, nihil etenim illi deeſt, deeſt verò partibus.
Tùm quia per ſe generatur compoſitum, forma
autem per accidens, vt etiam generatur ſic eſt, quare item per ſe eſt compoſitum.
Tùm item, quia
plureis includit perfectioneis, cùm prætereà contineat perfectionem materię.
quandò etiam ma­
teria participat illud bonum quod ab ipſius datore permanat ad vniuerſa, & ideò in numero bo­
norum & τῶνͅ νοητῶν .i.
intelligendorum videtur eſſe & ipſa reponenda; loquimur autem nunc
de ſubſtantiæ principiis, & de illo compoſito quod directò refertur ad ſubſtantiæ prędicamentum.
Cęterùm qui ita dicunt, ignorare videntur Ariſtotelem, docuiſſe nonnunquam parteis quaſdam
eſſe toto priores, a ideoque. in definitione totius accipi, contrà poſteriores nonnullas & à definitio­

ne totius expungi, potiuſquàm per totum definiri, cùmque.
ediſſereret, quæ'nam partes illę forent quæ

ad totius eſſentiam pertinerent, formæ partes eſſe conſtituit, quæ contrà ſe haberent, materię par­
tes eſſe monſtrauit.
ſigno id eſt, aliquam materiam per ſe partem eſſentiæ non attingere. Si igitur
hę partes in definitione non aſſumuntur, non dant eſſe: ſi non dant eſſe, cùm perfectio comitetur
eſſentiæ, multò minus perfectionem communicabunt, quinimmo ratio dictat, cùm compoſitum
ex eiuſmodi principio conſtet, ab illo participaſſe, quicquid habet imperfectionis.
ſicut etiam cen­
ſeo pulchritudinem formæ ex materiæ ſocietate contaminari.
verùm hoc neceſsitati naturæ eſt
adſcribendum.
nam forma ſine materia non exiſtit, quapropter hoc malum accipere cogimur,
vt eo bono fruamur, ideoque.
forma per ipſam compoſito perfectior eſt. Sed cùm ſemper exiſtat
in materia, nulla eſt formæ perfectio quæ non ſit in compoſito.
verumenimuerò cùm emanet à
forma & in toto ſit ex huius primi participatione, iure optimo perfectio priore loco formæ tri­
buetur.
Proinde non ſequitur abſolutè. Totum eſt. ergo perfectius partibus. Secundò aſſero
totum ſpectari dupliciter, aut ſecundum materiam, ideſt, quatenus exiſtit in ſuis partibus, aut ſe­
cundùm formam, ideſt, quia ſit conſummatio partium.
Cùm enim fiat omnis huiuſmodi com­
poſitio ex poteſtate, & actu, nec vnum ab altero diuelli, & ſine ſocio conſiſtere poſsit, in toto eſt
vtriuſque partis abſolutio.
ſi ſecundùm materiam ſpectetur nihil omnino ad perfectionem, in ea

enim ratione nulla cauſſa perfectionis attenditur, ſi ſecundùm formam: adeſt perfectio quidem,
ſed cùm omnis à forma deriuetur, non erit ſanè propria compoſiti, ſed illius principij, à quo com­
municatur.
ideò naſcetur à forma. Quapropter formæ adſcribitur eſſe continens: neque id, vt
vas, aut aliquod interuallum, ſed quia terminet infinitatem materiæ, & faciat, vt ſit id quod eſt,
& quia tum hoc perfectum dicatur, vbi præſens fuerit tale principium.
Ergo prius totum erit
ea ratione forma, poſteà totum id quod ex forma conſtat.
Quare etiam forma primò perfectior,
mox perfectius totum.
ac ſi perfectum quæ vox eſt ambigua, Gręcè liceat interpretari, toti adſcri­
bam τὸ τελειωθὲν ſub figura patiendi, quia perfectionem aſſequatur ab alio: τέλειον appellabo
formam, quæ per ſe ipſam perfecta ſit, & ἐντελέχειαν, vt alibi diximus, quia τὸ τέλειον ε̂χη.
Neque illud obſtabit, quòd compoſitum generetur per ſe, forma verò per accidens, nam ſi per ſe
accipiam, quia id à natura intendatur, dicam per ſe tribuendum eſſe formę, potiuſquàm compoſito.
Veruntamen ſi ſubiectum ſpectabo, cui conueniat id quod generari dicimus, hoc eſt, aliquid ſui
flagitare, & ab eo, quod non eſt, adeſſe deduci, id contrà compoſito adſcribam.
forma enim eſt,
non fit, neque eſt diuidua, ſicut compoſitum, ab illo primo ducam perfectionis originem, ab hoc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index