Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1creminem, qui quicquam repugnans in ijs deprehen­
diſſet (ſic enim poſteà memoras) ita ego minimus
omnium, in quos poſſes incidere, impar prorſus forem,
à quo quicquam tale deprehenderetur.
Id, mi Gaſſende, ſi adducta demonſtratione diceres, tuo
iure vtique diceres: at ſine demonstratione, ſine vlla veriſimi­
litudine id non ſemel tantum dicere, ſed inculcare , ſed
inſtare etiam acriùs, & tanquam de conſtanti victoria trium­
phare, vide an iſtud ſit ingenitæ moderationis tuæ, atque etiam
dignitatis.
Imò, mi Cazræe, Tuipſe, quo iure in me ſic inſultes,
Vide.
Iacturam fortè faciam vnius, aut alterius pagi­
næ; ſed neceſſitatem profectò imponis retexendi quid­
piam ex ijs, ob quæ ita inueheris.
Conquereris, quòd,
meo iure, & ſine vlla demonſtratione, aut veriſimilitudine di­
xerim, atque inculcârim tua decretainde maximè reuelli, quòd
adeò pugnantia exijs concludantur. (nam quòd alioquin
tanquam de conſtanti victoria triumphârim, hoc eſt,
exſultabundus geſtierim, & quaſi thraſofuerim gloria­
tus; id vt à me alienum eſt, ita Deo propitio, nuſquam
deprehendes.) Itaque id-ne abſque iure, & ſine vlla
demonſtratione, aut veriſimilitudine fecerim, perui­
deamus.
Verba tua fuerant vt retuli, articulo XXXI.
Cùm enim ex ſuperioribus iam euidenter co in naturali
grauium deſcenſu ſemper ex dupla diſtantia celeritatem haberi
duplam, & ex tripla diſtantia triplam, atque ita deinceps ea­
dem ratione celeritatem augeri; nihil procliuius eſſe potest,
quàm vt quis existimet accelerationem illam fieri per ſubdi­
uiſionem primi cuiuſlibet temporis in parteis ſemper minores,
pro multitudine, & ratione spatiorum æqualium, quæ motu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index