Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1quidem ad ipsum B, B verò ad ipsum D eadem celeritate. Feratur
autem & ipſa AB in ipſi AC iuxta CD eadem celeritate cum illis.
Neceſſe igitur eſt A quidem in ipſa AD diametro ferri, B verò
in ipſa BC, & vtranque ſimul pertranſiſſe, & ipſam AB ipſum
latus AC: latum enim ſit ipſum A ipſam AE, AB autem ipſam
AF, & proiecta ſit FG iuxta ipſum AB, & ab ipſo E ſimiliter
repleatur.
Similiter igitur fit quod repletum eſt, ipſi toti: æqualis
igitur AF ipſi AE.
Ipſa autem AB ipſam AF lata erit: in dia­
metro igitur erit ſecundum K, & ſemper neceſſe eſt ipſum fer­
ri ſecundum diametrum, & ſimul AB latus pertranſit latus
AC, & ipſum A diametrum pertranſit AD.
Similiter etiam
demonſtrabitur & ipſum B in ipſa BC diametrum lato, æqua­
lis enim eſt ipſa BE ipſi BG.
Repleto igitur ab ipſo G quod in­
tus eſt, toti eſt ſimile, & ipſum B in ipſa diametro erit ſecun­
dum laterum connexionem.
Et ſimul latus pertranſit latus, &
B ipſum BC diametrum.
Simul igitur Amultò plus ipſa AB
pertranſit, & ipſum latus minus latus eadem lata teleritate:
& ipſum latus maiorem quàm B pertranſiuit vna latum latio­
ne.
Quantò enim acutior fuerit rhombus, diameter quidem
minor fit, AC autem maior; latus verò ipſius BC minus.
Ab­
ſurdum eſt enim (vt dictum eſt) id quod duabus fertur latio­
nibus, aliquando ferri tardius illo, quo fertur vnica, & vtriſ­
que poſitis æquali velocitate punctis, alterum pertranſire ma­
iorem Cauſa autem eſt quoniam ei, quod ab obtuſo fertur an­
gulo, ambæ ferè contrariæ fiunt lationes, & illa ſecundum
quam ipſum fertur, & illa ſecundum quam ipſum à latere de­
fertur.
Ei autem quod ab acuto fertur, accidit vt ad idem fe­
ratur.
Coadiuuat enim quæ ipſius eſt lateris,, illam quæ eſt ſu­
per diametrum.
Et quantò hunc quidem acutiorem feceris,
illum verò obtuſum magis: hæc quidem tardior erit, illa verò
celerior.
Hæ quidem igitur magis contrariæ fiunt, quoniam
obtuſior fit angulus: illæ verò ad idem magis, quoniam lineæ
coarctantur.
Ipſum enim A ferè ad idem fertur ſecundum
ambas lationes.
Coadiuuatur igitur altera & quantò ſanè
acutior fuerit angulus, tantò magis ipſum A ad contrarium,
ipſum enim ad B fertur, latus autem defert ipſum ad D.
Et
quantò ſanè obtuſior fuerit angulus, magis contrariæ fiunt
lationes, rectior enim efficitur linea.
Si autem omnino recta
fieret penitus vtique eſsent contrariæ.
Latus verò ſecundum
vnicam latam lationem à nullo præpeditur, rationabiliter igi­
tur maiorem pertranſit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index