Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 403 > >|
1vitæ eſt indicium: parum verò augeri & ce­
leriter, breuiſſimæ vitæ eſt argumentum:
nam humidum quod facillimè extenditur,
celeriter etiam conſumitur: quod verò tar­
dè conſumitur, pingue eſt ac denſum, &
minimè aqueum, & ob id etiam non faci­
lè extenditur.
Ob id elephas, inde homo,
pòſt camelus, qui ad centeſimum quando­
que annum attingit, vitæ longiſſimæ cen­
ſentur.
Reſpiratio­
nis varietas.
Maximum
ſignum vita
longaus.
Longæua vi­
ta progenito­
rum autoris.
Accepi ex monumentis tabellariorum,
ab ortu abaui mei paterni Aldi, ad hanc
vſque diem 269. annos iam fluxiſſe, vt nul­
la familia vitæ longioris in Italia eſſe cre­
datur.
Contigit & fermè ſimile in mater­
no genere, è pro auo enim Aluyſio vſque
ad hanc diem anni fluxere 170. Cauſa lon­
gitudinis vitæ in homine eſt calor maximus,
& humidi pinguis abundantia, & tenuitas
ſolida: breuitatis autem, multa reſolutio.
Homo igitur natura calidiſſimus, atque hu­
midiſſimus eſt, ob id etiam malorum mo­
rum: calore enim euaſit crudele, doloſum,
inconſtans, & iracundum: humido verò flu­
xum, enerue, laboris impatiens, & delicia­
rum amator, vtroque autem guloſum, ac
libidinoſum.
Ob id etiam ſapientes cùm ca­

lidiſſimi ſint natura, ac humidiſſimi, pro­
pterea niſi Philiſophia proficiant, peſſimi
omnium ſunt.
Adiuuat ad hæc perpetranda
induſtria, quàm ex ſtudiis acquiſierunt: &
melancholia, quæ reſoluto humore pin­
guiore gignitur ex ſuperfluis ſtudiis, atque
vigiliis.
Vnde nephanda perpeſſo, egiſſé­

que ſapientes, nihil aliud eſt dicere, quàm
naturam ſecutos, non profuiſſe illis Philo­
ſophiæ ſtudium.
Itaque & reſolutio humidi,
vitæ breuitatis cauſa eſt, vt abundantia diu­

turnitatis.
Ea ratione etiam animalia minus
viuunt plantis: nam moueri illa neceſſarium
erat, igitur & habere calorem, qui conſu­
meret, calore humidum conſumente (vt di­
xi) vita breuior fit.
Porrò tenuitas omnibus
rebus ſi ſoliditati iungatur vtilis eſt, iucun­
da atque grata: in paruis autem etiam ne­
ceſſaria.
Apes quia tenui ſubſtantia ſunt,
ideò ſagaciſſimæ & diu viuunt, vt ad
ſeptimum annum.
Vnde Virgilius ille Maro:
—— Neque enim plus ſeptima ducitur æſtas.
Homo cur
malorum
morum.
Sapientes cur
peſſimi viri.
Sapientes cur
melancholici.
Plantæ aut
animalibus
diuturniores.
Subtilitas in
omnibus vti­
lis, ſed in
paruis neceſ­
ſaria.
Vitæ longæ­
uæ quorun­
dam anima­
lium paruo­
rum.
Hiſtoria de
tenuitate
cadauerum.
Formica etiam ipſa diu viuit, ac quan­
tum apis.
Sunt qui teſtudinis vitam ad ſe­
xaginta, atque amplius annos producunt,
argumento quòd multum & tardè creſcant,
quòd ( vt dixi ) argumentum non ſolùm in
hominibus, ſed & animalibus omnibus, &
plantis valet.
Hominem igitur inter omnia
eſſe tenuiſſimæ ſubſtantiæ, tum illius adi­
pem, oſtendit ſepulchrum Ducis Alexandri
Florentiæ, quod cùm ex candidiſſimo mar­
more, craſſóque conſtaret, pinguedine ta­
men cadaueris, tranſeunte fœdatum eſt ma­
cula tum baſis, decidentibus in eam guttu­
lis columnarum.
Alphonſi quoque Auali,
quanquam medicamentis plurimis tum ſale,
ac ſabulo ſiccatum eſſet cadauer, pinguedo
tranſmeans plumbum in ſubiectas è loculo
petras decidens eas fœdauit: & tamen mor­
tuorum corpora non ſunt tantæ tenuitatis,
quantæ viuentium.
Duo igitur dona mortalium præcipua,
diuturnitas atque nobilitas, ab ipſa tenui­

tate quaſi parente profluunt.
Maximè igitur
paratus Veneri inter omnia animantia ter­
rena, homo quidem eſt: quia calidiſſimus
eſt, & humidiſſimus: vincitur tamen ab
auibus, quoniam hæ parum admodum emit­
tunt ſeminis, etiam pro corporis ratione, &
quia teſtes intus habent.
Sapientes autem
ob contemplationem ad Venerem minus
ſunt prompti, quoniam ſpiritus ob ſtudium
reſoluuntur, feruntúrque à corde in contra­
riam partem genitalium, ſcilicet verſus ce­
rebrum, & ob id, & debiles, ac maximè ſi­
bi diſſimiles generant filios.
Itaque iuuat
maximè cum pulchris verſari puellis, & hi­
ſtoriam legere amatoriam.
Quinetiam depi­
ctas virgines formoſas habere in cubiculis,
& Venerem nunquam omninò intermitte­
re, tum maximè cùm rara ad alleuandum
curas nihil ſit melius: balnea etiam his qui
ob texturæ laxitatem nimis reſoluuntur,
ſunt vtilia.
Verùm erectio ipſa virgæ à fla­
tu craſſiore fit, & quandoque dum detru­
ditur ob alacritatem, aut commiſeratione
virga erigitur.
Quibuſdam dum ſuſpende­
rentur membrum tendi videbam, eſtque
hoc genus conuulſionis.
Imaginatio etiam
doloris alieni, in aliquibus ſuſcitat Vene­
rem, adeò quòd ( vt refert Ioannes Miran­
dula ) quidam non arrigebat niſi vapularet,
multi niſi verberarent.
Alij etiam dum eru­
beſcunt, aut timent, à Veneris vſu prohi­
bentur, & ſe veneficiis petitos exiſtimant.
Multa ſunt quæ huic malo occurrere cre­

duntur: & formicæ volantes oleo ſambuci­
no ( vt dicunt ) exceptæ & membro virili
illitæ: tum multa alia, de quibus dictum
eſt, dicetúrque inferiùs, quæ ad imagina­
tionem & medicamenta pertinent.
Sed qua­
lis plenitudini venæ ſectio, & lauacrum laſ­
ſitudini, talis concubitus mulieris ſupino
viro ad eos, qui faſcinati eſſe creduntur:
cùm enim à propriis vinculis membrum ad
ventrem trahatur ſupino homini ſi mulier
ſuperſtet, neque ob vincula penis cadere
poteſt, nec retrahi ad ventrem, cùm in vul­
ua contineatur: cogitur igitur ſemen red­
dere, quo excuſſo ſenſim aſſueſcit pronus
vir decumbere.
Venus enim conſuetudine
conſtat, ob id à conſuetis mulieribus prohi­
bere difficile eſt.
Prohibentur à virginibus,
quibus cum conſuetudo non intercedit, ob
idque negant afferre auxilium.
Ob id etiam
aſſidua vtentes Venere non intercipiun­
tur.
Diuturnitas
& nobilitas,
duo morta­
lium dona
præcipua.
Homo cur
ſalaciſſimus
animalium.
Sapientes
cur ad Ve­
nerem exci­
tentur.
Eorum qui
Venere vti
nequeunt,
cura.
Teſtium verò auulſio Venerem omninò
extinguit & tollit.
Præter id quoque calui­
tium prohibet, & barbam naſci, contra­
rios formè affectus producendo: tuetur &
hominem à podagra.
Si autem caluitium,

aut caſus capillorum, pilorúmve alia ratio­
ne contingat, oleum tartari optimè medetur,
& cadentes reſtituit, & qui non nati ſunt,
naſci facit.
Itaque nihil ſine ratione à natura
factum eſt, cùm calor ſit ille qui pilos euocat:
hoc verò oleum tenuiſſimum eſt, calidum non
parum.
Ad caſum
pilorum.
Sed & ob calorem, & humorem grauem
eſſe oportuit: & ob id ſine alis: neque enim

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index