Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota

List of thumbnails

< >
201
201 (181)
202
202 (182)
203
203 (183)
204
204 (184)
205
205 (185)
206
206 (186)
207
207 (187)
208
208 (188)
209
209 (189)
210
210 (190)
< >
page |< < (187) of 569 > >|
207187LIBER II. ſe extendit, quot ſunt figurarum planarum variationes, quæ nulto aſſi-
gnato coarctantur numero, cuius modi demonſtrationis vniuerſalitatem
in alijs figuris quoque in poſterum conſiderandis proſequemur, vt am-
plius infra patebit.
N. SECTIO XIII.
_I_N Prop. 29. & eius Corollario tandem edocemur ſolida ſimilaria
genita ex parallelogrammo, vel triangulo eodem, iuxta duas regu-
las latera angulum continentia, ideſt cylindricos ab eodem parallelo-
grammo, &
conicos ab eodem triangulo genitos, iuxta dictas regulas,
eſſe inter ſe, vt eaſdem regulas.
THEOREMA XXXV. PROPOS. XXXV.
PArallelepipedum ſub baſi rectangulo quodam, altitu-
dine autem quadam recta linea æquatur parallelepipe-
dis ſub baſi eodem rectangulo, &
ſub quotcumq; paitibus,
in quas altitudo vtcumq;
diuidui poteſt. Et ſi rectangulum,
quod eſt baſis, intelligatur vtcumq;
diuiſum in quotcumq;
rectangula, dictum parallelepipedum æquatur parallelepi-
pedis ſub ſingulis partibus altitudinis, &
ſingulis partibus
bafis.
Sit parallelepipedum rectangulum, AP, cuius baſis rectangulum,
TH, ſupponatur pro nunc indiuiſa, &
altitudo, DT, diuiſa vtcum-
quein quotcumq;
partes, DS, ST. Dico parallelepipedum, AP,
æquari parallelepipedis ſub, DS, TH, &
ſub, ST, TH. Duca-
tur per, S, planum æquidiſtans baſi, TH, quodin eo producet re-
11Corol. 12.
lib. I.
ctangulum, vt, SG, ſuntigitur, AM, NP, parallelepipeda, &
, A
M, eſt ſub, DS, SG, vel, IH, (quia, SG, TH, ſunt figuræ ſi-
22Corol. 12.
lib. I.
mdes, &
æquales) NP, vero ſub, ST, TH, continetur, eit autem
parallelepipedum, AP, contentum ſub, DT, TH, æquale paral-
lelepipedis, AM, NP, ſuis partibus ſimul ſumptis, ergo parallele-
pipedum ſub, DT, TH, æquatur parallelepipedis ſub, DS, TH,
&
ſub, ST, TH.
Sit nunc bafis, TH, diuiſa vtcumque in quotcumque rectangula,
TV, VP.
Dico parallelepipedum ſub, DT, TH, æquari paral-
lelepipedis ſub, DS, TV, ſub, DS, VP, ſub, ST, TV, &
ſub,
ST, VP.
Ducatur per rectam, QV, planum æquidiſtans

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index