Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
101 95
102 96
103 97
104 98
105 99
106 100
107 101
108 102
109 103
110 104
111 105
112 106
113 107
114 108
115 109
116 110
117 111
118 112
119 113
120 114
121 115
122 116
123 117
124 118
125 119
126 120
127 121
128 122
129 123
130 124
< >
page |< < (202) of 760 > >|
208202FHYSICORVM ARIST. tione rerum præter aßignatos, eſt motus: id autem quod nõ
ſemper hoc motu mouetur, eorum motuũ inquam qui ſpe-
cie differunt, &
non motus totius cuiuſpiam parte, neceſſe
eſt oppoſita quieſcat quiete:
eſt enim quies, priuatio mo-
tus.
Si igitur hæc ita ſe habent, & motus quidem recticon-
trarij ſunt:
fieri uerò nequit, ut ſimul quicquã motibus con
trarijs moueatur:
id profectò ex A fertur ad B, non ex B
quoque ſimul feretur ad A.
Atque cùm non ſimul motibus
utriſq;
feratur: moueatur autem dicto motu ex A pergen-
do ad B, prius in ipſo B quieſcat neceſſe eſt:
hic enim eſt ea
quies, quæ opponitur ei motui, quo itur ex B ad A.
Patet
igitur ex hiſce quæ diximus, motum nullum rectum conti-
nuum eſſe poſſe.
Inſuper hoc etiam modo, ratio magis erit
accõmodata:
ſimul enim corruptum eſt non album, & ortũ
eſt album.
Siigitur alteratio qua itur ad albũ, atq; ex albo,
continua ſit, &
nullo in tempore maneat, ſimul profectò
corruptum eſt nõ album, &
factũ eſt album, atq; nõ album:
horum enim trium, idem tempus erit ut patet.
Quòd motus circularis pefs it continuus in infinitum eſſe
ac primus.
CAP. IX.
_P_Ræterea non ſi tempus continuum eſt, & motus con-
tinuus eſt, ſed deinceps:
quo nanq; pacto cõtrariorum
motuum, ut dealbationis, ac denigrationis, idem fuerit fi-
nis ?
patet igitur motum rectum, continuum perpetuò eſſe
non poſſe.
Motus autem hiſce, qui ſuper circularem li-
neam fit, unus, atq;
continuus erit. Nullum enim impoßi-
bile accidit, etenim id quod ex A mouetur, ſimul ad ipſum
mouebitur A, eadem nimirum appetitione:
ad quod enim
perueniet, ad id &
mouetur, ſed non ſimul contrarijs cie-
bitur motibus, neq;
oppoſitis ſanè: non enim omnis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index