Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Sed æquè facilè, immo faciliùs intra ipſam ſyringam æther ille
ſubiret per poros: dico faciliùs: quia id fieret citra elevationem aquæ, cui
pondus ejuſdem ſeſe opponit, deinde æther ille per poros aquæ
facilè ſubiret in locum ab embolo relictum, intra ſyringam.
Deni­
que, quo plus eſt aëris intercepti, operculum inter & ſuperfi­
ciem aquæ, eò faciliùs adducto embolo, aqua per ſyringam attolli­
tur: ídque multò magis, ſi ſpatium illud ab aëre intercepto occupa­
tum, canaliculo cum majore vaſe vacuo conjungatur, eo modo, quo ſupra
dictum eſt.
Auguſtin. Sed dic mihi, ſodes, Antime, numquid putas, aquam educto
embolo, ideò attolli, quia ab aëris cylindro in ſuperficiem aquæ gravitante
attollitur?
Antim. Dum adduco embolum, totum aquæ pondus ſentio, illius
ſcilicet, quæ attollitur: quomodo igitur à dicto aëris cylindro attollitur,
aut ſuſtinetur?
prætereà ſegmentum emboli, quod educitur attollit æqua­
lem cylindrum aëris: aqua igitur quæ extremæ emboli baſi adhæret, cum
embolo adducitur eo modo, quo ſupra dictum: equidem ſi quis per fi­
ſtulam, ſeu cannam catapultæ longioris, cujus cavitas accuratè ac dili­
genter tornata ſit, & immiſſæ glandi prorſus æqualis, admoto ore addu­
cat, vt fieri ſolet, anhelitum, glans ipſa tanto cum impetu adducitur, vt
hæc in dentem maximo cum impetu, non tamen ſine periculo impingatur,
quia ſcilicet adducto aëre pilam inter & buccam intercepto, totus cylin­
drus aëris adverſus glandem à tergo gravitationis ſuæ vim exerit: quid
mirum ergo, ſi prædictam glandem magna vi impellat?
hujus rei pericu­
lum fecit vir jam ſupra, ſed nunquam ſatis laudatus Euſtachius, cum fracti
dentis jactura, vt mihi deinde narravit.
Chryſocom. Sed quæſo te, quid in hac hypotheſi adducti æthe­
ris in ſegmentum CD tibi diſplicet?
Mercurius enim in vas deſ­
cendens extrudit è ſummo vaſe illam aëris portionem, vt ejus locum oc­
cupet: hæc vt locum inveniat alias pellit, & cùm nihil vacui ſit præ­
ter ſegmentum CD, & cum eo aër intrudi non poſſit, ſubtilior æther intru­
ditur.
Antimus. Multa obſunt huic hypotheſi: Primo veſicæ cyprinæ adeò
intumeſcentis, poſtquam Mercurius deſcendit in CI, phænomenon in
dicta hypotheſi explicari nequit, cùm tumere non poſſit niſi ab aëre intus
compreſſo, vel ambiente dilatato: æther neutrum præſtat.
Secundo pul­
pa digiti intus adducta, vis impacti Mercurij, & alia quamplurima, quæ
vim illam exuctivam, vt ſic loquar, manifeſtè demonſtrant atque adeò
materiam dilatatam in ſegmento CD, præfatæ hypotheſi repugnant:
nempe illa materia prædictos effectus impediret potiùs, quàm produce­
ret.
Tertio, cùm maxima ſit ætheris copia, Mercurius deſcendens ex C in
I, æquè facilè portionem hujus ætheris in fiſtulam intruderet ad occu­
pandum ſpatium CI, ac cylindrus aëris, vel alia quælibet cauſa in fiſtu­
lam inclinatam regerit Mercurium, & extrudit æthera ex ſegmento CD,
& verò cum totus niſus in eo poſitus ſit, vt ſcilicet intrudatur æther in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index