Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
M. Antonij
Maioragij

caſus
.
Ita contigit M. Antonio Maioragio amico
noſtro
, viro certè erudiſſimo & diſertiſſimo.
Structura verò ęqualis dentium ad loquendum,
vt
eſt vtiliſſima ita ad ſecandum non proba­
tur
: nam canes, lupique inæquales, ac ad
modum
ſerræ diſpoſitos habent.
Meliùs
etiam
hærent hi inuicem, & reliquias ci­
borum
non adeò retinent.
Itaque Indorum
populi
quidam, quibus non adeò curæ eſt
explicata
loquendi ratio, vt dentibus com­
modiùs
vtantur, eos lima ſerræ in modum
aptant
Magis enim hærent in radice, cùm
in
ſummitate non coierint.
Quæ enim ab
vno
latere coëunt, ab altero faciliùs diſiun­
guntur
.
Sed ſi obliqui haud coëant non
ſecus
, ac excuſſo prorſus dente, ſermo­
nem
blæſum efficiunt.
Naſcuntur in ſene­
cta
etiam dentes, ſeriuſque quàm quis
exiſtimet
: ſed pro miraculis, non pro re­
gula
, talia habenda ſunt.
Vidi enim Ianuæ
Antonium
Benzum ex oppido portus Mau­
ricij
, annum agentem 34. pallidum, barba
rara
, pingui habitu, è cuius mamillis lactis
tantum
profluebat, vt infantem fermè la­
ctare
potuiſſet: nec ſolùm effluebat, ſed
impulſu
ferebatur.
Miles hic erat, & non
leuia
tota vita paſſus incommoda.
In in­
fantibus
hoc admiratione dignum non eſt.
Nuper Martino Borglino amico noſtro,
vxor
iam quindecim annis ſterilis filium
enixa
eſt, qui primo menſe, & lac emiſit è
papillis
copioſum, & mammæ intumue­
runt
, atque obduruerunt adeò, vt obſte­
trices
adhibitis repellentibus, vomitum
lactis
non curato priore affectu excita­
rint
.
Similis cura etiam vſque ad capillos per­

uenit
: cùm enim oporteret tegi caput, quo­
niam
carne careret; leuiſſimo & tutiſſimo ve­
lamine
capillos excogitauit, fecitque vt ma­
ximè
creſcerent, cùm in aliis partibus nul­
lo
auxilio longi poſſint euadere: qua in par­
te
& pulcritudini conſuluit, adeò vt non
ſolùm
in mulieribus, ſed etiam pueris,
quos
in deliciis habebant veteres, potio­
rem
in illis pulchritudinis partem colloca­
rent
.
Præcipui igitur aurei, ſplendenteſ­
que
quos conſtat eſſe tenuiſſimos, ac venu­
ſtiſſimos
: nam nigri quanto à coloris gratia
degenerant
, etiam craſſiores ſunt.
Sed
cùm
multa tenuitatis experimenta in homi­
ne
natura oſtenderit, nihil tamen ad eam
ſubtilitatis
rationem, quæ in facie vide­
tur
accedit.
Ex qua duo miracula pendent:
vnum
, quòd in tam magno hominum nu­
mero
, tamque paruo humanæ faciei ſpatio
adeò
omnes inter ſe diſtinguantur, vt non
ſolùm
duo ſimiles eſſe non poſſint, ſed etiam

à
notis dignoſcantur: alterum, quòd tam
parua
parte tantam, quandoque pulchritu­
dinem
humano corpori affinxerit, vt pro
illa
ſpontè mori cupiamus, & non viſæ
ampliùs
formæ ſtimulis ad inſaniam vſque
agitemur
: quandoque tantam adiicit turpi­
tudinem
, vt vel ſola memoria nauſeam, &
abominationem
exſuſcitet.
Quamvis in vtra­
que
ſtructura oculorum, naſi, oris, den­
tium
, frontis, genarumque haud ſit oblita.
Accedit tertium huius partis, & ipſum in­
gens
ſolertis naturæ argumentum, quòd tam
paruis
illius mutationibus læti, ac triſtis, au­
dentis
, ac timentis irati ac miſerentis, aman­
tis
, & odio habentis, ſperantis, & eſperantis
ſani
, ægri, morientis, infinitorumque tum
animi
, tum corporis affectuum aliorum, diſ­
crimina
ac ſpecies appareant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index