Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 360 > >|
1decurruntur: ita videlicet, vt pars ſecunda spatii abſoluatur
dimidia parte temporis, quo prima decurſa eſt: & tertia pars
ſpatii tertia parte eiuſdem primi temporis percurratur, & ita
de cæteris.
Excepi ego, heic profectò rurſus mirari tuam
ſagacitatem par eſt, quatenùs eam non fugit error, qui ex poſi­
tione à te aſſerta conſequitur, tametſi ipſe non conſequi, ex iis,
quæ ſequuntur, contendas.
Duo heic fuerunt: Vnum, Er­
rorem eſſe, quòd ſecundum ſpatium æquale percurra­
tur dimidio illius temporis, quo primum; tertium trien­
te, quartum quadrante, atque ita de reliquis: Alterum,
huiuſmodi errorem conſequi ex tua pofitione, quòd
celeritates ſe habeant vt ſpatia, atque adeò, quod ex
duplo diſtantiæ celeritas habeatur dupla, ex triplo tri­
pla, &c.
Et de Priore quidem non fuit controuerſia,
cùm tu eſſe errorem & confeſſus fueris, & aliquot
etiam argumentis oſtenderis. De Poſteriore tota lis
fuit, an nempe huiuſmodi error tuis ex principiis, ſeu
ex poſitione mox memorata ſequeretur, an-non.
Et,
ſi ſequeretur, an cùm deinceps & errorem oſtenderes,
& ex eo admiſſo repugnantia deduceres, non reuerâ
oſtenderes, ac deduceres aduerſus teipſum, vt cuius er­
ror reuerâ eſſet, tanquam neceſſariò deductus ex tuis
principiis.
Iam verò illum ex tuis principiis, ſeu propoſitione
memorata ſequi, ex eo argumentatus ſum, quòd tem­
pora eſſent increſcentium velocitatum ſubmultiplicia:
adeò, vt quod ſpatium æquale ſecundum dupla velo­
citate percurritur, dimidio temporis percurratur, quo
primum: & quod tertium tripla, triente; quod quar­
tum quadrupla, quadrante, atque ita de cæteris.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index