Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
121
121 (97)
122
122 (98)
123
123 (99)
124
124 (100)
125
125 (101)
126
126 (102)
127
127 (103)
128
128 (104)
129
129 (105)
130
130 (106)
< >
page |< < (181) of 300 > >|
208181Liber decimusſeptimus. aſ@enſio recta ſunt ſemper æquales, nec differunt nifi quia aſcenſio recta refertur ad horizontem ſphæræ re-
ctæ;
Mediatio verò ad Meridianum: ſed Meridianus eodem modo ſe habet ad Aequatorem, & Zodiacum,
atq;
horizon rectæ ſphæræ, omnis enim Meridianus eſt etiam alicubi horizon ſphæræ rectæ; & omnis ho-
rizon rectus eſt etiam alicubi Meridianus.
Cæterum Aſtronomi condiderunt Tabulas aſcenſionum recta-
rum, ac proinde etiam mediationum cæli;
necnon aſcenſionum obliquarum omnium arcuum eclipticæ in-
cipientium ab initio Arietis, quas huc tranſcribere noſtro inſtituto oneroſius duxi, quam vtilius;
ponam
tamen ſolam hanc Tabellam.
Aſcenſiones rectæ, ſiue Cæli mediationes 12. ſigni Zodiaci.
11
# # # # Gra. # ′.
♈ # ♍ # ♎ # ♓ # 27 # 54
♉ # ♌ # ♏ # ♒ # 29 # 54
♊ # ♋ # ♐ # ♑ # 32 # 12
Vbi vides quatuor ſigna ſuperiora oriri, &
&
cælum mediare cum gr. 27. 54′. quæ eſt eo-
rum aſcenſio recta, &
cæli mediatio. ſic qua-
tuor ſigna media cum gr.
29. 54′. tãdem qua-
tuor inferiora cũ gr.
32. 12′. quæ ſunt eorum
aſcenſiones rectæ, ſeu cæli mediationes.
Por-
rò ex ſphæra materiali fabrefacta facilè erit
vnicuiq;
volenti, aſcenfiones omnes rectas, &
obliquas cuiuſuis puncti, vel arcus inuenire.
hac ratione rectas aſcenſiones reperies, applica gradum eclipti-
cæ oblatum circulo meridiano, &
numera gradus ab initio ęquatoris vſq; ad meridianum procedendo ab oc-
caſu ad ortum, ij enim conflant aſcenſionem rectam illius gradus, ſeu etiam mediationem cæli.
ſimiliter pote-
ris reperire omnes aſcenſiones obliquas graduum omnium apud horizontem quemuis;
necnõ omnes aſcen-
ſiones tam rectas, quam obliquas, quorumlibet arcuum eclipticæ.
verum quiddam hic mirum conſiderandum
occurrit, arcus nimirum omnes primæ quartæ Zodiaci quæ habet gr.
90. inchoati ab initio ♈, & deſinentes
vbicumq;
habere aſcenſiones rectas ſe minores, in fine tamen quartæ, ideſt, in fine ♊, totam quartam habere
aſcenſionem rectam ſibi æqualem.
ſic in preſenti Tabella, vides arcum ♈, habere aſcenſionem rectam 25. 54′.
ſe minorem, & arcum conſtantem ex ♈, & ♉, ideſt, gr. 60. habere aſcenſionem rectam gr. 57. 48′. adhuc ſe mi-
norem:
totam verò quartam, ideſt, ♈, ♉, ♊, quæ habet gr. 90. habere aſcenſionem rectam gr. 90. ſibi æqua-
lem.
idem pulchrè contemplari poteris inſphæra materiali promouendo lente primum mobile ad occiden
tem, &
interim dum partes Zodiaci meridianum pertranſeunt, vel horizontem rectũ, intuere partes æqua-
toris eas concomitantes, &
oculis ipſis rem totam percipies, & intelliges. de alijs verò quartis tibi iudi-
candum relinquo.
Lumen affixarum. Cap. XII.
QVæritur num recipiant lumen à Sole, ac proinde aliena Solis luce reſplendeant, ſicuti Luna, Venus, &
cæteri planetæ.
Reſpondeo igitur probabiliter exiſtimandum eſſe, eas a Sole luminum parente collu-
ſtrari, lucemq;
ab eo gratis acceptam, gratis quoque terrigenis mortalibus reflectere: vmbras vero
omnes ſurſum proijcere:
quæ quantæ ſint nimis curioſum eſt indagare. Ego tamen poſita earum à Sole di-
ſtantia 13000.
ſemid. terræ, comperi ſtellas primæ magnitudinis vmbram proijcere ſemid. terræ 65000. lon-
gam, quod ſane mirum eſt.
conicæ tamen erunt, quoniam affixæ primæ magnitudinis ſunt minores Sole,
vt mox apparebit.
Sed cur ſcintillant, & præ cæteris nonnullæ maximè, vti Procyon, & Syrius? Exiſtimo ſcintillationem
ſtellarum nihil aliud eſſe quam tremorem quendam luminis apparẽtem propter intercurſantium vaporum
variam infractionem.
cuius rei primum ſit argumentum, quòd illæ, magis ſcintillant, quæ horizonti propio-
res ſunt, vbi ſcilicet maior halituum aſcendentium turba exiſtit;
quæ verò vertici propiores, minus, vbi vide-
licet halituum minor multiplicatio exiſtit, ita vt ſupra 45.
gr. altitudinis ab horizonte (vbi ſecundum proba-
tiores Aſtronomos, ſenſibilis refractio deſinit) nihil micent.
ſecundum ſit, quod Luna, Sol, & quoduis aliud
obiectum ob fumum interpoſitum tremere videntur, qui tremor, ſi parua eſſent obiecta ſecundum apparen-
tiam, vti ſunt ſtellæ, diceretur ſcintillatio.
qui tremor tanto magis apparet, quãto longius à nobis obiectum
fuerit.
quare minimè mirum ſit, ſi cæteris paribus planetæ, qui nobis propiores ſunt quam fixæ, minorem
quoq;
quam ipſæ ſcintilationem exhibent. præterea planetæ cum ſint affixis maiores, magnitudine hac ſua,
melius refractioni, ac tremori reſiſtunt, vti de Sole, &
Luna ſupra tactum eſt. Lapilli ſub currenti aqua tre-
muli, &
veluti ſcintillantes ſpectantur; quippe quod in ſtellis efficlt intercurſans halitus, in lapillis ſupra cur-
rens aqua efficiat.
Porrò Procyon, & Sirius, quamuis magnitudine ſua nonnullos planetas adæquent, valde
tamenſcintillant, quoniam in noſtris regionibus vix ad altitudinem 45.
graduum aſcendunt, ſed vt pluri-
mum propè horizontem pone multos vapores incedunt, ac propterea tremuli, &
micantes apparent, idque
minus quò altius meant.
vide P. Chriſtophorum Scheiner de cæleſtibus refractionibus.
Figura affixarum. Cap. XIII.
OStenſum eſt Terrã, Aquam, Lunam, Venerem, Solem, globoſa eſſe corpora; vnde pariter reliquos Pla-
netos globoſos eſſe credidimus.
ijſdem igitur rationibus exiſtimandum eſt inerrantes quoq; ſphærica fi-
gura eſſe præditas.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index