Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 1055 > >|
1poſtremò non item; ac ſi velim imitari Ariſtotelem, generatationem formæ tribuam διαὑτὸ .i. pro­

pter ſe (hoc verò opponitur ei, quod eſt alterius gratia) compoſitum verò καθ' αὑτὸ .i.
per ſe (op­
ponitur autem ei, quod eſt κατ' ἄνο) quia forma ſit ipſa, cuius gratia reliqua propter formam,
aut ex forma: compoſitum habeat in ſe ipſo cauſſas generationis.
Neque me torquebit quòd
in toto exiſtat materia cui per ſe aliquis perfectionis gradus conueniat, quem pendenter partici­
pet compoſitum.
Nam quanuis ipſa ſit aliquid per ſe, & reponatur in numero bonorum & in­
telligendorum, vidi etiam Ariſtotelem, ipſam in eorum numero collocare, non quia ſit, eſt enim,
vt ipſe inquit, non ens, ſed quia poſsit eſſe.
cùm verò hoc reſpiciat formam, planè quòd ſit, &
bona, formæ acceptum referat oportet.
Quòd ſiquando compoſitum magis ſubſtantia poni­
tur, hoc non aliundè proficiſcitur, ac quòd hominum fama id pro ſubſtantia recepit, quod maxi­
mè exiſtebat; eius principia, quia reconditiora forent, obſeruare noluit; & peritioribus conſide­
randa reliquit.
cùm verò vnus nominum talis eſſe debeat, qualis vulgò tenetur, eadem via phi­
loſophi quoque inſiſtentes compoſitum & indiuiduum maximè ſubſtantiam eſſe approbarunt.
Aliqui opinantur compoſitum eſſe finem cui, quapropter opponitur ipſum eſſe perfectius; vi­
detur enim hæc ſpecies finis alteri præſtare quæ eſt cuius gratia, itaque reſpondetur non omnem fi­
nem cui perfectiorem eſſe, ſiquidem homo finis cui ponatur ad omnia, neque tamen homo eſt

omni natura præſtantior.
Atqui homo non ſimpliciter eſt finis cui, ſed quodammodo, a ideò

nego libentius compoſitum ad generationem eſſe finem cui, ſed ex coniunctione formæ cum ma­
teria, veluti conſequens, exiſtere.
Illud equidem, cui in forma duplicem gradum ſpectari poſ­
ſe, vnum .ſ.
cum iam producta eſt, & ab efficiente materiæ contributa, & ſic propter materiæ ſocie­
tatem in mouendo mouetur.
Alter eſt, quo eſt actus quidam, & in mouendo non mouetur, vt
cùm ſubit rationem finis.
hîc eſt functio, vt ab immobili, & ideò ſine ſocietate materiæ. quare vt
rei ſeparatæ eo modo, quo formam materiam concretam ſeparari contingit.
At quantò pręſtan­
tius eſt hoc munus, quàm formæ, vt eſt in materia, ſic à materia ſeparata videbitur eſſe pfectior.
Et, niſi fallor, hęc ratio cum progreſſu naturę maximè conſentit, ſiquidem id quod ineſt, aut ineſt
præcipuè, aut ordine quodam & ſecundò.
Quòd ſi ſecundò, & propter aliud. & alij multo prius
inerit, & per illud cęteris inhęrebit.
At cùm duo rerum principia ſint in vniuerſo longo inter­
uallo diſiuncta, poteſtas, & actus, materia, & forma.
quid aliud concludere licebit quàm quòd
ab actu perfectio, à poteſtate imperfectio communicabitur?
Ac ſi ex permixtione vis oppoſito­
rum
ſumma refringitur; ex ſecretione reſtituatur, & intendatur: quid aliud exiſtimabimus quàm­
quòd ex materiæ participatione formæ perfectio labefactetur, ex eiuſdem ſecretione priſtinas

conditioneis recuperet?
Hęc ſanè non tam vera, ſed magis Peripatetica videntur. Quibus adda­
mus & hoc Peripateticum duplicem eſſe materiam vel intelligendam, vel ſenſilem, ac cùm ma­
teriæ tribuitur imperfectio ſenſilem accipi, ſiquidem intelligenda ſit formæ pars, quæ & ipſa ali­
quid confert ad perfectionem.
B
a 7. Met.
T. 37.
C
D
E
F
a 6. Eth.
c. 7.
G
Auctoris decretum in medio ponitur de eo quod propriè generetur. Cap. XXVII.
HACTENVS ea recitata quæ locum dubitationi dediſſe videntur, nunc illa afferenda
ſunt quæ verè nos docuit magiſter optimus.
Sed certè multiplex in hac diſceptatione nos
angit: de hoc autem ex pręcepto diſtinguendum eſt ante alia: Generationem igitur eſſe vocem
ambiguam docet nos Ariſtoteles.
b nanque & ea generari dicuntur, quæcunque, cùm anteà non

eſſent, poſteà ſunt, quocunque modo ſint, ſiue nulla affectione præcedente vt lumen, ſiue per af­
fectionem materiæ, & per turbatione facta circum id quod dicitur permutari, & omninò, cùm id
quod fieri dicitur, requirit aliquid quod præcedat, cùm eius pars ſit, hoc eſt materia, quæ cùm ſit

potentia, per acceſſum formæ fit actu & forma quæ in efficiente extabat.
Vt autem generatio
communiter, & propriè dicitur, ita etiam corruptio: nanque & corrumpitur aliquid communi­
ter, cùm olim exiſtens poſtea non eſt per tranſmutationem in alio factum, ſicut fulgetra, & pro­
priè, quando per ſui perturbationem deſinit eſſe, relinquens aliquid ſui, materiam nimirum.
Quapropter ea definita eſt, id ex quo primo tanquam remanente fit aliquid, & in quod vltimum
reſoluitur.
Accedit & tertium generationis ſignificatum, quod colligimus ex his quæ leguntur
1. Phyſ. nanque & alio modo conuenit ei quod tranſmutatur in aliud, atque illi, in quod tranſmu­
tatur, cùm & fiat album, & homo fiat albus.
hoc autem id eſt quod fiens proprie dicimus appellari.
Ita quoque corrumpi poterit dici quod mutatur ad non eſſe, & ſic corrumpitur muſicum & cor­
rumpitur homo muſicus.
licet ſi ſcrutemur ſubtilius, non quidem actui corruptio tribuatur, ve­
rùm priuationi.
quanquam nullum tribuitur nomen quod propriè ſignificet actum hunc, quem­
admodum in generatione: opinor vtrunque factum ob id, quòd cum denominationes ab actu
ſoleant ſumi & natura (vt ſæpe iam diximus) contendat in formam, & per illam in id collimet,
vt res ſit, & propter illam generationem perſequatur, ex eo quòd & manifeſtior eſt actus qui per

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index