Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1picam in primis probaſſe ſcribit Plinius: indicam proxime
accedere: ſed molliorem eſſe ægyptiam: itidem præſtare no
ſtris.
Ex quodam tamen adriatici maris uado repertam fe
runt / qua ueteres uterentur.
Nos ex littoribus puteolanis ha
renam colligimus huic operi non in poſtremis utilem.
Ex
quouis torrente anguloſa harena ſumpta utilis eſt.
ſed quo
craſſior quidem eſt: eo laxioribus ſegmentis terit / et acrius
rodit.
Quo autem leuius delimat: eo polituræ proximior
eſt.
Expolitio ab extremis limis incipit: deſinit in id quod
potius lingit quam rodit.
Thebaica fricandis et poliendis mar
moribus probatur.
Laudant et cotes: ſmirillum appellant
lapidem: cuius farina nihil præſtabilius.
Et pumex poſtre
mis delinimentis perutilis est.
Stagni peruſti ſpuma / uſtaque
ceruſa / et tripolea imprimis creta et generis eiuſdem quouis
modo in minutiſſima corpuſcula athomis puſilliora eademque
mordentia
conterantur utillima ſunt.
Tabulis continendis
ſi erunt illæ quidem craſſæ clauiculi aut marmorei promi
nentes captus adinterfigantur parieti: ſubinde nudæ tabulæ
applicentur.
Sin autem erunt tenuiores poſt ſecundas hare
nationes calcis loco cæra / pix / reſina / maſtix : et gummarum
omnis numerus confuſe colliquefactus adhibeatur: ſenſimque
concalefiat tabula: ne repentina ignis moleſtia crepet.
Po
nendis tabulis laus erit: ſi ex earum expaginatione ac ſerie
aſpectus concinnitas referetur.
Maculæ enim maculis et colores
coloribus, et talia talibus coaptanda ſunt: ut alter alteri mu
tuo praeſtet gratiam.
Veterum perplacet aſtutia: qui quidem pro
ximiora oculo nitidiſſima expolita reddebant.
In his autem
quæ diſtantes et in altum erant futuræ parcebant labori.
Quin
et locis aliquibus ne leuigatas quidem apponebant: quod eo uix
curioſiſſimi recognitores inſpectaturi eſſent.
Circumexſe
cta et teſſellulata in hoc conueniunt: quod in utriſque picturam
imitamur uariis lapidum / uitri / concharum ue coloribus ap
ta quadam explicatione compactis.
Conchas margaritarum
ſecare et immiſcere cruſtationibus primum inſtituiſſe Ne

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index