Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli.

Nam cum ventus eas leviter diducit euntis,
Dissoluitque; cadant ingratis illa necesse est
Semina, quae faciunt fulgorem.
tum sine tetro
Terrore, & sonitu, fulgit, nulloque tumultu.

Quod superest, quali natura praedita constent
Fulmina, declarant ictus, & inusta vapore
Signa, notaeque gravis halantes sulfuris auras:
Ignis enim sunt haec non venti signa, neque imbris.

Praeterea saepe accendunt Quoque tecta domorum;
Et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.

Hunc tibi subtilem cum primis ionibus ignem
Constituit natura minutis, mobilibusque
Corporibus, cui nihil omnino obsistere possit.

Transit enim validum fulmen per saepta domorum;
Clamor uti, ac voces: transit per saxa, per aera:
Et liquidum puncto facit aes in tempore, & aurum.

Curat item vasis integris vina repente
Diffuigant, quia nimirum facile omnia circum
Conlaxat, rareque facit lateramina vasi,
Adveniens calor eius, ut insinuatur in ipsum; &
Mobiliter soluens differt primordia vini:
Quod solis vapor aetatem non posse videtur
Efficere, usque adeo pellens fervore corusco.

Tanto mobilior vis, & dominantior haec est.

Nunc ea quo pacto gignantur, & impete tanto
Fiant, ut possint ictu discludere turris,
Disturbare domos, avellere tigna, trabesque,
Et monumenta virum demoliri, atque ciere,
Exanimare homines, pecudes prosternere passim;
Cetera de genere hoc, qua vi facere omnia possint,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index