Clavius, Christoph, Geometria practica

List of thumbnails

< >
201
201 (171)
202
202 (172)
203
203 (173)
204
204 (174)
205
205 (175)
206
206 (176)
207
207 (177)
208
208 (178)
209
209 (179)
210
210 (180)
< >
page |< < (178) of 450 > >|
208178GEOMETR. PRACT.
inſuper Secunda, Tertia, Quarta, & c. vt earum areas conſequi poſsimus. Nam
ex latere cuiuſcunque figurę regularis cognito in partibus diametri circuli cir-
cumſcripti, vel ſinus totius, veniemus per ea, quæ cap.
2. Num. 2. ſcripſimus, in
cognitionem lineæ perpendicularis ex centro in vnum latus deductę, ac proin-
de totam aream nanciſcemur, vt paulo ante Num.
1. docuimus. Latera igitur in
quam plurimis figuris in tabula pręcedenti expoſita habes, quæ omnia veris la-
teribus ſunt paulò minora;
& ſi adieceris vnitatem, fient paulò maiora veris;
ita vt verum latus trianguli æquilateri inter hos duos numeros 17320508.
17320509.
conſiſtat.
11Ex cognita ſe-
midiametro
circuli inue-
nire lat{us} fi-
guræregula-
ris in eo circu-
lo deſcriptæ.
4. Iam verò cognita ſemidiametro alicuius circuli in partibus cuiuſcunque
menſuræ, reperiemus in iiſdem partibus latus figurę regularis, cuius laterum nu-
merus maior non eſt, quam 80.
beneficio præcedentis tabulę: ſi nimirum fiat,
vt ſinus totus 10000000.
ad latus figurę propoſitæ in præcedenti tabula, ita ſe-
midiamer circuli propoſiti data ad aliud.
Sit verbi gratia, ſemidiameter alicuius
circuli 12.
& inueniendum ſit latus decagoni reſpectu dictæ ſemidiametri: Fiat
vt 10000000.
ſinus totus ad 6180339. latus Decagoni; ita 12. ſemidiameter da-
ta ad aliud;
exibitque latus quæſitum 8 {164068/10000000}. vel in minoribus numeris
8 {41017/2500000}.
22Fractionem
magnam ad
minorem ferè
æquiualentem
reducere.
Et ſi moleſtum videatur operari cum fractione tam magna, reduces eam ad
minorem quaſi æquiualentem hoc modo.
Elige pro Numeratore quemuis nu-
merum, vt 10.
Et fiat vt Numerator 164068. ad ſuum Denominatorẽ 10000000.
ita Numerator electus 10. ad aliud, reperieſque Denominatorem 609 {82588/164068}.
Ita vt relicta hac fractione, Denominator 609.
ſit minor quam verus; & 610.
maior, hoc eſt, fractio {10/609}.
ſit maior fractione {164068/10000000}. fractio autem
33Inter du{as}
fractiones in-
uenire mediã.
{10/610}.
minor Inter has autẽ duas fractiones {10/609}. {10/610}. produces mediã {20/1219}. cuius
Numerator ex Numeratoribus, &
Denominator ex Denominatoribus confla-
tus eſt.
Erit que fractio inuenta ferè maiori illi æqualis.
Fractionem porrò, cuius Numerator ex duobus Numeratoribus, & De-
nominator ex Denominatoribus duarum minutiarum componitur, eſſe maio-
rem minore, &
minorem maiore, demonſtrabimus lib. 8. propoſ. 10.
44Ex cognito
latere figuræ
regularis, in-
uenire ſemi-
diam{et}rum
circuli cir-
cumſcripti.
Vicissim ex dato latere cuiuslibet figuræ regularis cognoſcemus ſemi-
diametrum circuli circumſcribentis:
ſi fiat, vt latus propoſitæ figuræ in tabula
antecedente ad 10000000.
ita latus datum ad aliud. Vt ſi latus Pentagoni de-
tur 12.
& fiat, vt 11755705. ad 10000000. ita 12. ad aliud, reperietur ſemidiame-
ter circuli circumſcripti 10 {2442950/11755705}.
Et ſi fiat, vt Numerator huius fractionis ad
ſuum Denominatorem:
Ita Numerator electus quicunque, nimirum 1. ad a-
liud, inuenietur Denominator ſequens 4 {1983905/2442950}.
ita vt fractio {1/4}. ſit maior,
quã {2442950/11755705}.
at {1/5}. minor Ex additione numeratorũ 1. 1. inter ſe, & Denomina-
rum 4.
5. inter ſe, efficies fractionem {2/9}. mediam, quæ adhuc maior eſt, quam
{2442950/11755705}.
Media autem inter {1/5}. & {2/9}. eſt {3/14}. quæ parum ab illa differt: ita vt
ſemidiameter quæſita dici poſsit eſſe 10 {3/14}.
Atque in hunc modum per mino-
res numeros operationes fieri poſſunt, quamuis non omnino ex quiſitè, quod
fractiones aſſumptę non ſint omnino veræ;
ſed hic error in dimenſionibus cam-
porum tolerabilis eſt.
5. Anteqvam rectilinearum figurarum dimenſionem concludam, lubet
regulam attexere, qua ex cognita area cuiuſcunque figuræ latus habentis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index