Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 241 > >|
1 Expediam, neque te in promissis plura morabor.
Fulmina gignier e crassis, alteque putandum est
Nubibus exstructis.
nam caelo nulla sereno,
Nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.

Nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res,
Quod tum per totum concrescunt aera nubes
Undique, uti tenebras omnis Acherunta reamur
Liquisse, & magnas caeli complesse cavernas.

Usque adeo taetra nimborum nocte coorta
Inpendent atrae formidinis ora superne,
Cum commoliri tempestas fulmina coeptat.

Praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
Ut picis e caelo demissum flumen, in undas
Sic cadit, & fertur tenebris procul, & trahit atram
Fulminibus gravidam tempostatem, atque procellis,
Ignibus ac ventis cumprimis ipse repletus;
In terra quoque ut horrescant, ac tecta requirant.

Sic igitur supera nostrum caput esse putandum est
Tempestatem altam.
neque enim caligine tanta
Obruerent terras, nisi inaedificata superne
Multa forent multis exempto nubila sole:
Nec tanto possent venientes opprimere imbri,
Flumina abundare ut facerent, camposque natare,
Si non extructis foret alte nubibus aether.

Hic igitur ventis, atque ignibus omnia plena
Sunt: ideo passim fremitus, & fulgura fiunt.

Quippe etenim supra docui permulta vaporis
Semina habere cavas nubes; & multa necesse est
Concipere ex solis radijs, ardoreque eorum.

Hic ubi ventus eas idem qui cogit in unum
Forte locum quemvis, expressit multa vaporis
Semina, seque simul cum eo commiscuit igni;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index