Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1ronem ferunt. In hoc differunt quod in circumexectis quam maiu
ſculas poſſumus tabellularum partes adhibemus.
In teſſellu
latis
quadrata minutalia fabis non maiora immittuntur quo
enim intra minutiora ſunt: eo ſplendoris ſcintillas diffuſius
referunt.
Teſſellularum ſuperficiebus uarias in partes accep
ta lumina reiicientibus: differuntque quod illis affigendis com
modior gummarum pultis eſt: his uero teſſellulatis utilior eſt
calx: cui tyburtini lapidis farina tritiſſima immixta ſit.
Sunt
qui operi teſſellulato calcem iterum at quod iterum allutari aqua
feruenti iubeant: quo ſalis ardoribus exuta mollior et len
tior ſit.
Rota uideo circumexectorum operum præduros lapil
los fuiſſe delimatos in teſſellulatis.
Aurum uitro appingitur
calce plumbi qua nullum fit fluidius uitrum.
Quæ de cruſtationibus diximus omnia ferme ad opus paui
menti / de
quo dicturos polliciti ſumus faciunt: præter id quod
neque pictorias neque adeo inſignitas cruſtationes recipiunt.
ni forte pro pictoriis illud ueniat quod pultem uariis colo
ribus inficere poſſumus: et ſpatiis circumſeptis limitibus
marmoreis ad picturæ imitationem fundere.
Inficitur rubri
ca uſta teſta ſilice et ferri fece et huiuſmodi pauimentis cru
ſtatis cum ſicuerint opus diſpumabitur.
Id fit ſic. Siliceus
lapis aut potius plumbum pondo quinque ſupplanata ſuperfi
cie funiculis horſum iſtorſum trahitur retrahiturque per pa
uimentum ſpanſa harena aſperrima atque aqua quoad raden
do belliſſime leuigetur.
Non leuigabitur niſi teſſellularum
anguli et lineæ ſint conformes.
Quod inductum ſit oleo præ
ſertim linaceo perfuſum uitream acquirit cutim.
Amurca per
fundere commodiſſimum: tum et aqua in qua extincta ſit
calx uehementer conferet ſi iterum atque iterum aſperſeris.
In
his omnibus quæ recenſuimus uitabitur eiuſdem coloris et
formæ nimium crebra et uno in loco plus ſatis conferta et
perturbate compuncta copia uitabitur et coniunctionum hiatus:
omnia ad unguem componentur atque delicabuntur: ut cun
ctæ partes operis æqualiter ſeſe abſolutas præbeant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index