Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1rectam lineam deſcribent: A quidem lineam AD, B verò
BC: quæ nimirum erunt diametri eiuſdem rhombi.
Cumque
in rhombo diametri non ſint æquales, ſed quæ obtuſis an­
gulis opponitur, vt AD maior ſit ea, quæ opponitur acutis,
vt BC: ſiquidem maius latus maiorem angulum ſubtendit
per 18. primi; hin c eſt, vt ex ipſis duobus punctis AB, dua­
bus lationibus eodem tempore, eademque velocitate pro­
motis, vnum quippe maius ſpatium, nempe maiorem dia­
metrum, alterum verò minus, ſeu minorem diametrum per­
currat.
Quod mirum proculdubio omnibus cauſam igno­
rantibus videri ſolet.
Verùm quod linea recta, quam deſcribere diximus pun­
ctum A, ſit ipsa diameter AD; quam verò punctum B,
ſit diameter BC, facilè demonſtratur ex eo.
Nam ſi pun­
ctum A, proprio motu delatum fuerit exempli gratia vſque
ad punctum E medium ipſius lineæ AB, & linea tota
AB eodem tempore, æquale ſpatium pertranſierit verſus
CD, ita vt alterum eius extremum peruenerit ad punctum
F, medium lateris AC; alterum verò ad punctum G, me­
dium lateris BD: quoniam AF æqualis eſt ipſi AE, ſi com­
pleatur figura ſimilis toti, productis lineis EH, & FG per
punctum medium K, nempe rhombus AEKF, ſimilis
rhombo maiori ABCD per 24. ſexti elementorum; erit
recta FK æqualis oppoſitæ AE, & AF ipſi EK; proin­
deque punctum A cum duabus tranſlatum ſit lationibus
ſemper proportionalibus iuxta rationem æqualitatis; quam
latera rhomborum habent inter ſe, vtique tranſlatum erit
ſuper rectam AK in ipſum K, quod eſt punctum medium
diametri AD; Cuius reliquum dimidium conficiet, tum
ex motu ſuo ab E vſque ad B, tum ex alieno ab F vſque
ad C, ita vt tandem perueniat ad punctum D.
Eodem pacto, quod dictum eſt de puncto A, applica­
ri poteſt in puncto B.
Nam ſi hoc cum eadem velocitate
moueatur verſus A, ſicut linea AB verſus CD, quo tem­
pore per proprium motum percurriſſet vſque ad E, alieno
motu perueniſſet vſque ad G; æqualesque forent lineæ BE,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index