Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 1055 > >|
1
generationem comparatur, & magis ſecundum naturam.
quòd nomina talem actum reſpicientia,
magis recepta fuerint, etſi quomodo dicitur ὅφθείρέθαι, eſt id quod præceſsit, cùm terminetur
non ente quod inſenſile & ignotum eſt, & eo quod eſt actu, fundetur quod ſenſile eſt & perſpi­
cuum.
Ex quibus conſtat compoſitum eſſe quod verè generatur, ſiue fiat homo albus, ſiue etiam
homo ſimpliciter.
hoc autem compoſitum eſt verè; cùm ex materia conſtet, & forma quæ per ſe
ſunt.
Nam illud quod dicitur fiens (eſt enim illud quod ſubiecto & priuatione conſiſtit) aut
eſt compoſitum per accidens, ſi præſentem formam reſpicias, aut ſi, vt eſt per ſe compoſitum;
huiuſmodi ſolum eſt ſecundum rationem, non autem ſecundum rem, nihil in materia ponente
priuatione ex qua conſtat præter alicuius formæ notam, hoc eſt, habitudinem ad formam abſen­
tem.
Ergo id propriè generabitur, in quod euadit illud quod tranſmutabatur, quod item ali­
quo pacto finis erit tranſmutationis, proptereà quòd eo conſtituto ceſſabit omnis naturæ motus.
Dicimus autem aliquo pacto, non ſimpliciter, quia primus naturæ finis eſt forma, in idem enim
recidunt forma & finis in natura.
Sed quoniam compoſitum notius eſt nobis, ſiquidem ſenſile;
tùm pręterea quoniam acceſſu formæ compoſitum eſt è veſtigio, & facta coniunctione formę cum
materia protinus exilit, tanquam finis habetur ipſum compoſitum.
ita vtrunque & compoſi­
tum, & forma gignentur: quoniam eò tendit natura, vt compoſitum ſit proximè, præcipuè verò

forma.
Non tam forma generabitur propriè, ſed communiter; quoniam aſſequitur, quòd ſit,
cùm anteà non eſſet, & per materiæ, non autem ſui ipſius tranſmutationem.
nihil enim ſui ſup­
ponitur formæ in materia, quod ſit forma, dico vero in materia, nanque præcedit & ipſa ſimpli­
citer, verùm in efficiente, nec ex nihilo prorſus eſt.
Quamobrem non ſimpliciter fieri prædica­
tur, ſed fieri in materia.
at hæc infrà. Neque propriè materia generabitur; cùm ipſa ingenita ſit,
aliter eſſet antequàm gigneretur; generari autem dicetur, quia tranſit in aliud, nempè, in compo­
ſitum, in id enim tranſit, quod ipſa eſt in potentia, verùm eſt in potentia hoc aliquid, hoc quantum
& hoc quale, fit autem actu aliquid illorum aduentu formæ: quocirca, neque illi conueniet id
nomen γινεσθαι .i.
fieri, vt dicatur materiam fieri, licet ipſa ſit fiens. niſi fortè fieri de omnibus
his materia, inquam, & forma tanquam de ſubiecto, quod eſt primum excipiens, prædicetur &
αὶτιωδῶς .i.
cauſſaliter, non εἰδικῶς .i. formaliter. nanque & de tali ſubiecto prædicationem fieri
non negauit Ariſtoteles.
a Attamen ſi vera eſt ea conditio illorum quæ verè generantur, vt aliquid

ſui præcedat, & formæ pars eſt materia quę præcedit: ergo etiam forma verè generabitur.
An ita
accipienda eſt pars in eo quod generatur, quod ſit pars totius ſecundum materiam, quia ſit pars

totius, vt compoſiti, & è variis naturis conſtituti.
Sed materia non eſt pars formæ, vt compoſiti,
verùm vt pars totius ſecundùm formam accepti, quo pacto forma eſt totum.
At pars quæ in ve­
ra generatione præcedit, eſt pars totius ſecundùm materiam.
Prætereà non eſt idem materiæ
genus, adde etiam formæ cuius materia pars eſt, & de qua nunc agimus: nanque & forma eſt
eſſentia & materia quæ cadit in mentem quæ eſt pars eius: at hîc forma propriè ſumitur quæ
eſt terminus generationis & materia ſenſilis.
Viſo nunc quemadmodum fieri pertineat ad hæc
omnia, primùm ad compoſitum in ſuo proprio ſignificato, deinde ad oppoſitum & ſubiectum,
quia ſit fiens, poſtremò ad formam, proptereaquòd ipſa adipiſcatur, quòd ſit, cùm anteà non eſ­
ſet, & facilè eſt colligere, quod iudicium faciendum ſit de corruptione, & ſoluere rationes oppo­
ſitum concludentes.
Nam ſicuti verè generatur compoſitum, ſic etiam verè corrumpitur. At ve­
rò cùm primus naturæ ſcopus ille ſit, vt res exiſtat, & quæque facultas, licet duo oppoſita reſpi­
ciat; cùm ex iis alterum melius ſit, alterum deterius (habent enim ſe vt plus & minus) ſemper
expetat melius per ſe, deterius verò vel declinet, vel expetat ex euento; propterea natura, nec non
materia ſint principia, quòd res ſit & non ſit, & per formam quidem, quòd ſit, per priuationem,

quòd non ſit, & hoc per interitum ſuccedat, illud per ortum.
Ergo & natura, & materia ſpe­
ctant per ſe generationem & eſſe; per accidens his oppoſita interitum & non eſſe, non tribuitur
interitus ei quod eſt, eum non appetente natura, ſed ei quod non eſt, vt eo deſtructo res exiſtat.
Itaque cùm compoſitum ſit duplex, & antequàm res ſit, ex materia & priuatione, b & poſtquàm

res facta eſt ex materia & forma, per ſe dicitur interire compoſitum ex materia, ſcilicet, & pri­
uatione, cùm in eo priuatio corrumpatur, ac ſi illud per ſe corrumpitur; priuatio non per ſe, ea
ratione priuationi tribuitur interitus; quòd, cùm prius adeſſet priuatio; poſteà non exiſtat.
Igi­
tur alia ratione terminos interitus exprimemus, atque ortus.
hic non eſt τὸ γινόμενον & ὅ γινεται,
τὸ γινόμενον
.i.
fiens & id quod fit .i. in quod euadit τὸ γινόμενον. hic vt terminus, ad quem, alter
vt à quo.
Sed erit quidem in interitu τὸ φθειζόμενον vt terminus à quo. ſed δφθείρεται, nullum;
quandò ex interitu nihil extat per ſe, ſed ex hoc erit ὃ γινεται .i.
quod fit, qui terminus eſt genera­
tionis per ſe, interitus autem per accidens: nanque priuationi forma ſuccedit.
Huiuſmodi ter­
minorum vim non rectè Latini perceperunt, & cum eos parum conſideraſſet Philoponus miram
varietatem coniecit in ſententias Ariſtotelis, aliter accipiens c τὸ γινόμενον ὃ γινεται. T. 64. ac

prius accepiſſet T. 58. Verba ſunt Ariſtotelis. ῶστε δῆλον ἐκ τῶν εἰρημένον, ὁτι τὸ γινόμενον

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index