Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1ducentur, quorum exitus quo ad per nos fieri poterit effica­
cius explicabuntur, & eumdem ordinem dicendo ſeruabimus,
quem huic quæſtioni ſupra adhibuimus; vnamquamque ete­
nim propoſitionem, eo quo distributæ ſunt ordine, argumen­
tis quibuſdam veluti arietibus concutere tentabimus, & arie­
tes propugnaculis repellemus, quo fiat, vt latens veritas erua­
tur, & primo aduerſus primam propoſitionem pro noſtris qua­
libuſcumque viribus elementa à generante non moueri hiſce
rationibus oſtendere adnitemur.
Omne quod à generante pendet, generantis actione duran
te fit, ea ceſſante factum eſt, sed motus numquam eſt factus,
verum ſemper fit: ergo motus à generante non pendet.
Reſpondeo. Maior propoſitio in ſolis rebus permanentibus,
non autem in his, quorum eſſe perpetuo fluit, veritatem habe­
re potest; eius generis ſunt motus, & tempus; hæc duo eatenus
ſunt, quatenus fiunt, licet numquam ſi ut facta; de quibus ve­
rè affirmari potest illud diuini Platonis in Timæo.
In rerum
vniuerſitate quædam eſſe, quæ gignantur & intereant neque
vmquam ſint: inter quæ tum motus, tum etiam tempus iure
optimo referri poſſunt, quia nullum habent eſſe fixum, ac per
manens, sed tantum fluidum, quod in ſola generatione conſi­
ſtit, quæ poſtquam eſt abſoluta, nullum opus, nulla res factæ
ſuperest, vt ſcripſis Ariſtoteles libro nono Diuinorum parti­
cula decimaſexta, & alibi de quibus maior propoſitio intelli­
gi non poteſt, sed de illis tantum est intelligenda, quorum eſſe,
poſtquam agens agere deſiit est ſuperſtes.
Secundo aduerſus eamdem primam propoſitionem est lo­
cus apertus Auerrois libro tertio de cælo commentatione vi­
geſimaoctaua.
Quando graue (inquit Auerroes) ſecundum
facultatem eſſentialem ad ſuum locum naturalem mouetur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index