Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1Subiunxi autem, atque ego quidem huc-vſque nullum video
paralogiſmum: ac tum ſum conatus ex errore ſuppo­
ſito deducere abſurditatem.
Quæſo igitur, an meo
iure, & ſine vlla, niſi demonſtratione, ſaltem veriſimili­
tudine dixerim hunc errorem ex tuis principiis deduci?
Et cùm fuerim conteſtatus in mea ſeu demonſtratio­
ne, ſeu veriſimili ratione nullum ſubeſſe paralogiſ­
mum; cur tu, ſi quempiam eſſe putaſti, verè ſubeſſe
non oſtendiſti?
Nam quòd fueris ratiocinatus ex con­
cluſione illa quam ſtatutum à te principium dixiſti, ve­
locitatem per ſecundam partem non eſſe duplam ve­
locitatis per primam, id non arguit illud non ſequi ex
alio tuo principio, ex quo aliunde etiam potuerit per
media quæpiam alia mendoſa illa concluſio trahi: ac
potiſſimùm, cum ſit adeò verum, quod dicitur vulgò,
ex poſito vno abſurdo conſequi poſſe innumera. Quam­
obrem neque vllus exinde concludi poteſt paralogiſ­
mus; neque non conſtat quàm variè tua ratiocinatio
peccet, quámque mea illa confiimetur ex confecto
dilemmate, quod repetere nihil eſt neceſſe.
Quæſo
etiam, potueriſ-ne paulò antè exaggerere debuiſſe me
primùm demonſtrare ea, quæ à te tanquam falſa reiecta vi­
de bam, ex conſtitutis à te principiis nihilominus ſequi, ante­
quam eadem, vt tua decreta impeterem, &c.
Scilicet res
præſtita fuerat, & ita quidem, vt te inuitaſſem, ad de­
tegendum paralogiſmum, ſi quem ſubeſſe exiſtimares.
Miſſum autem facio, vt non modo hoc præterm ſeris,
ſed diſſimulâris etiam incommodum ex hac poſitione
deductum de Progreſſione illa ſpatiorum pluſquam
tripla eodem articulo ſupputata; niſi quod ad calcem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index